His legibus constitutis, tam explicandis iconibus linearibus, quam universae tabularum interpretationi parum, si ab aliquot figuris discesseris, operae impendi debuit.

Nihilo tamen minus in ipsa scriptione eadem, quae in ico­nibus, cura est adhibita. Maxime enim id agendum fuit, ut vere, perspicue, breviter et eleganter scriberem, neque quic- quam omitterem; cumque labores meos non ad solos medicos, sed ad alios etiam pertinere voluerim, horum caussa voces techni- cas ab optimis scriptoribus receptas sicuti retinui, ita ophthal- mographorum plerorumque errores silentio praetermisi.

Pariter interfuit, non modo iis, qui anatomen amant, sed ipsis quoque dissectoribus satisfacere; quare rem ita institui, ut singulis tabulis argumenti quendam indicem praefigerem, deinde ipsas figuras diductius explicarem.

Qui itaque subtiliore harum rerum cognitione non egent, iis imagines umbris distinctae, et ea, quae singulis tabulis uni­verse praefatus sum, sufficient. Neque enim tabulae lineares, neque literarum explicationes ad plerosque hos pertinent; si qui vero inter eos sunt, qui accuratius nonnulla velint sciscitari, iis ipsa iconum interpretatio abunde satisfaciet. Itaque scitu sibi digna cognituris nec opus erit cuncta perlegere, nec plenam rerum praecipuarum expositionem desiderabunt. Semper enim putavi, icones anatomicas, etiamsi hominibus imperitis tradan­tur, tamen quam verissime, subtilissime, maximaque cum cura esse conficiendas. Quid enim eiusmodi icone vis assequi? Nil aliud, quam ut partis anatomica arte praeparatae, quam ipsam oculis subiicere non licet, aliqua facies per imaginem expressa substituatur. Si naturam intueri semper liceret, arte profecto opiis non foret. At cum vel optima effigies nunquam ea, qua natura, subtilitate ac veritate rem exhibeat, illudque ipsum, quod naturae substituimus, nonnisi leve eius simulacrum sit; ut