y
Tabula quinta . Praemissis his tandem ad ipsum bulbum oculi accedimus, quippe ad quem singulae, quas adhuc vidimus partes pertinent, cuiusque tum munimento et velamini (Tab. I.), tum udori ac pellucididati (Tab. II.), tum directioni atque motui (Tab. III.), tum incremento et nutritioni (Tab. IV.) hae inserviunt. Hac itaque tabula visus ipsius organon, ex contrariis diametris ad perpendiculum dissectum, tam totum, quam in suas partes divisum obtuli; idque maiori veritate, perspicuitate atque diligentia, quam ab anatomicorum, qui ante me scripserunt, ullo, factum a me esse, exempla infra allata satis, ut puto, docebunt.
Tabula sexta mira vasorum sanguiferorum, quae bulbus habet, retia ex observationibus microscopicis proponit.
Tabula septima parietes et ambitum capsulae osseae, quae omnes paene supra commemoratas partes comprehendit, et ab iniuriis tuetur, ad exemplum bene efformatum ac insigniter amplum sistit. Secunda et tertia huius tabulae figura sequentem tabulam illustrant et supplent.
Tabula octava , simplex illa et sine multo artificio, gravis tamen rerumque memorabilium plena, cum absque partium praecedentium cognitione non satis possit intelligi, ultimum locum tenet. Postquam enim in reliquis, praeter unam primam, tabulis visus organon particulatim exhibitum est, in hac singulae eius partes coniunctae occurrunt. Itaque haec tabula universam , quam late patet, interioris organi structuram simul contuendam et quasi anacephalaeosin praebet. Cum denique tertia sive ultima tabulae huius figura primae figuris respondeat, et quasi associetur, eo tandem reducuntur lectores, unde fuerant egressi.
Leges, quas in adornandis figuris sequutus sum, satis ex iis patebunt, quae ad singulas tabulas praefaminis loco attuli.
2