Tabula prima oculi optime constituti formam externam, quam in vita habet, proponit, et quidem ita, ut insignis eius, pro sexus et perfectionis ratione, diversitas, pateat.
Tabula secunda. Considerato oculo vivo ad dormientem ducimur, a quo facillimus ad mortui contemplationem transitus est. Expansa et clausa huius tegmina ad pervestigandas palpebras viam quasi monstrant. Haec igitur tabula primum repraesentat fibras motrices, sive musculi sphincteris palpebrarum omnem ambitum, deinde nervos, qui partim contractioni musculi illius, partim palpebrarum sensibillitati pro arbitrio excitandae inserviunt5 porro arterias, quae palpebris sanguinem advehunt, atque venas, quae reliquum eundem derivant; tandem ibidem singulatim explicantur partes palpebrarum variae, nimirum, supercilia, cilia, glandulae, membranae, et apparatus organorum lacrymalium.
Tabula tertia. Cognito musculo palpebrarum communi ad coxisiderandum palpebrae superioris musculum proprium, et ipsius bulbi musculos aptissimo ordine progredimur. Hi ergo in tertia tabula proponuntur. Ut autem de vero bulbi situ, eiusque, ope nervi optici, adhaesione, de spatio motui illius concesso, de punctis fixis, quibus motores musculi inseruntur, de vera sede atque natura nervorum, quibus isti musculi reguntur, satis constet, orbita ossea, quatenus ad eam illa omnia pertinent, accurate fuit adumbranda.
Tabula quarta. Ordo exigit, ut horum musculorum fines mobiles et rationem, tam inter se, quam ad bulbum, ipsosque musculos monstremus. Ne autem manca harum partium cognitio esset, vasa sanguifera non modo musculorum, sed etiam orbitae offerri eo magis debuerunt, quia figurae aliquot tabulae quintae, omnesque sextae icones continuationes aut teneriores istorum fines exhibent.