2

Conjunganlunermmi oppositi apparatus galvanici per filum metallicum, quod brevitatis causa in posterum conductorem conjungentem vel etiam filum conjungens appellabimus. Effectui autem, qui in hoc conductore et in spatio circumjacente lo­cum habet, conflictus electrici nomen tribuemus.

Ponatur pars reelilinea hujtts fili in situ horizontali super acum magnelicam rite suspensam, eique parallela. Si opus fuerit, filum conjungens ita flecti potest, ut pars eius idonea situm ad experimentum necessarium obtineat. His ita comparatis, acus magnetica movebitur, et quidem sub ea fili conjungentis parte, quse electricitatem proxime a termino negativo apparatus galvanici accipit, occidentem versus declinabit.

Si distantia fili conjungentis ab acu magnetica § pollices non excedit, declina­tio acus angulum circiter 45° efficit. Si distantia augetur, anguli decrescunt ut cre­scunt distantiae. Caeterum declinatio pro efficacia apparatus varia est.

Filum conjungens locum mutare potest vel orientem vel occidentem versus, dummodo situm aetdparallelum teneat, sine alia effectus mutatione, quam respecta magnitudinis; itaque effectus attractioni minime tribui potest, nam idem acus magne- tica? polus, qui ad filum conjungens accedit, dum ei ad latus orientale positum est, ab eadem recedere deberet, quando locum ad latus occidentale occupat, si hae decli­nationes ab attractionibus vel repulsionibus penderent. Conductor conjungens e pluribus filis aut taeniis metallicis connexis constare potest. Natura metalli effectus

non mu^at, nisi forte quoad^vanliLaieno- Fila ev pbitino. aur<n_argento. orichalco,

ferro, taenias e plumbo et stanno, massam hydrargyri aequali cum successu adhibui­mus. Conductor aqua interrupta non omni effectu caret, nisi interruptio spatium plurium pollicum longitudinis complectatur.

Effectus fili conjungentis in acum magneticam per vitrum, per metalla, per lignum, per aquam, per resinam, per vasa figlina, per lapides transeunt; nam inter­jecta tabula vitrea metaliica vel lignea minime tolluntur, nec tabulis ex vitro, metal­lo et ligno simul interjectis evanescunt, imo vix decrescere videntur. Idem est even­tus, si interjicitur discus electrophori, tabula ex porphyrita, vas figlinum, si vel aqua repletum sit. Experimenta nostra etiam docuerunt, effectus jam memoratos non mulari, si acus magnetica pyxide ex orichalco aqua repleta includitur. Effec­tuum transitum per omnes has materias in electricitate et galvanismo antea nunquam observatum fuisse, monere haud opus est. Efiectus igkur, qui locum habent in con­flictu electrico, ab effectibus unius vel alterius vis electricas quam maxime sunt di­versi.

Si filum conjungens in plano horizontali sub acu magnetica ponitur, omnes effectus idem sunt ac in plano super acum, tantummodo in directione inversa. Acus enim magneticae polus, sub quo ea est fili conjungentis pars, quae electricitatem proxi­me a termino negativo apparatus galvanici accipit, orientem versus declinabit.