EXPERIMENTA
CIRCA EFFECTUM
CONFLICTUS ELECTRICI IN ACUM MAGNETICAM.
frima experimenta circa rem, quam illustrare aggredior, in scholis de Electricitate, Galvanismo et Magnetismo proxime-superiori hieme a me habilis instituta sunt. His experimentis monstrari videbatur, acum magncticam ope apparatus galvanici e situ moveri; idque circulo galvanico cluso, non aperto, ut frustra tentaverunt aliquot abhinc annis physici quidam celeberrimi. Cum autem haec experimenta apparatu minus efficaci instituta essent, ideoque phaenomena edita pro rei gravitate non satis luculenta viderentur, socium adscivi amicum Esmarch, regi a consiliis justitiae, ut experimenta cum magno apparatu galvanico, a nobis conjunctim instructo, repeterentur et augerentur. Etiam vir egregius Wleugel, eques auratus ord. Dan. et apud nos praefectus rei gubernatoriae, experimentis interfuit, nobis socius et testis. Praeterea testes fuerunt horum experimentorum vir excellentissimus et a rege summis honoribus decoratus Hauch , cujus in rebus naturalibus scientia jam diuTnclaruit, vir acutissimus Reinhardt, Historiae naturalis Professor, vir in experimentis instituendis sagacissimus Jacobsen, Medicinae Professor, et Chemicus experientissimus Zeise, Philosophiae Doctor. Saepius equidem solus experimenta circa materiam propositam institui , quae autem ita mihi contigit detegere phaenomena, in conventu horum virorum doctissimorum repetivi.
In experimentis recensendis omnia praeteribo, quae ad rationem rei inveniendam quidem conduxerunt, hac autem inventa rem amplius illustrare nequeunt $ in eis igitur, quae rei rationem perspicue demonstrant, acquiescamus.
Apparatus galvanicus, quo usi« summus, constat viginti receptaculis cupreis rectangularibus, quorum et longitudo et altitudo duodecim aequaliter est pollicum, latitudo autem duos pollices et dimidium vix excedit. Qvodvis receptaculum duabus laminis cupreis instructum est ita inclinatis, ut baculum cupreum, qui laminam zin- ceam in aqua receptaculi proximi sustentat, portare possint. Aqua receptaculorum ■fas sui ponderis acidi sulphurici et pariter acidi nitrici continet. Pars cujusque laminae Zinceae in aqua submersa Qvadratum est, cujus latus circiter longitudinem 10 pollicum habet. Etiam apparatus minores adhiberi possunt, si modo filum metallicum candefacere valeant.