408

DE DIVINATIONE

potuit, lapideus dicitur factus? Postremo, quid simile habet passer annis ? Nam de angue illo , qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et an­guem ab ara exstitisse, eoque die rem praeclare esse gestam, non haruspicis consilio, sed imperatoris.

81. Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent, 66 quae, cum facta sunt, tum ad coniecturam aliquam in­

terpretatione revocantur: ut

qui id omittit Cod. R., vocem quod Cod. Cr. In Cod. M. est quid quod: errore in his vocibus solenni, orto ex scriptione quid. Mr.

quid simile habet passer annis?] Hottingero in voce annis neque casus satis placebat, et multo minus nume­rus: quare coniiciebat anni, probante Heynio ad Homer. Iliad. II. 305 : ubi Cicero Heynio Aristoteleam dubita­tionem ante oculos habuisse videtur, quae a Porphyrio servata est. Si, ait, narrationi inest rsgag, debet illud esse non in eo, quod passeres devo­rantur a serpente, verum in eo, quod serpens in lapidem mutatur. Mr.

fram de angue ilio etc.] Commode hunc locum ita explicat Hott.:Neque vero est, quod ostentum memores de angue, qui Sullae immolanti appa­ruit, longe diversum quidem illud a superiori, atque mirabile nihil ha­bens.* 4 Cod. S. habet augure pro angue. Mr.

Sullae apparuit immolanti] Vide lib. I. cap. 33. Dav.

cum in expeditionem educturus esset,] Cum verbum hic positum sit sine accusativo, coniiciat aliquis, ait Hott., Ciceronem scripsisse ut supra 1.33. cum in expeditionem exer­citum educturus esset; eo magis, quod similes praecedentis vocis tra­ctus facile videri possint alteram absumsisse. Sed tuetur librorum scri­ptionem usu Livii I. 23. Ea res ab stativis excivit Mettium. Ducit quam proxime ad hostem potest: ubi vid.j* Drakenb. T. I. p. 184. sq. ed. Stuttg. Ait ibi Drak.hanc locutionem Livio in deliciis fui?se. Nimirum fuit

illa tritici grana m os pueri

haec loquendi ratio militaris: in re autem militari quae facile intelli- guntur, omitti et subaudiri solent. Eadem ratio est in verbo movere, quo ipse Cicero utitur sine accusa­tivo ad Att. ix. 1. prc. postquam ille Canusio moverat. Mr.

cum in expeditionem] Cod. R. omit­tit cum. Eius loco Cod. P. habet quin. Quod dioit h. 1. exstitisse , supra I. 33. dixit: ab infima ara subito anguis em erger et. Pergit Cod R. eoque die rem praeclaram esse gest am : quod est correctoris, qui non repu­taret, verbo gerendi, si de re mili­tari vel pugna ponitur, addi solere adverbium. Mr.

haec ostentorum genera] Cod.R. a pr. m. genere : sed supra lin. a. Ern. post v. habent puncto minore di­stinxit : minus bene; nam quae re­spondere debet px-aecedenti haec. Mr.

ad coniecturam ali quum inter­pretatione revocantur] Vulgo aliqua. Ego vero dudum conieci aliquam: quod cum iam auctoiatate Cod. M. confirmatum videam, recipere non dubitavi. Quid enim? nonne aliqua ad v. interpretatione plane otiosum est ? Multo jcerte melius dicitur ad coniecturam aliquam i, e. ut ali­quid, qualecunque: sit, inde ] coniicia- tur. Quid ? quod facillime litera m a prima piOximae vocis syllaba ab­sorberi potuit, vel lineola literae a imposita evanescere. In Cod. Cr. scri­bitur revocarentur. Mr.

revocantur] Malim vocantur: re nasci potuit e finali verbi praece­dentis. Ern. Non displicet Hottin- gevo Ernesti coniectura: sed tamen