: J£'& * i%!cs'f*'r « *% #/jr y&t.. * $'t ,i;

W £' *.$-Ili* /./. v* *"T/h

/?ak t -*\*-*. -> "* s*. .«m .»*.

glSBMBMBaBa^affi»JKHa«a

16

illi non solum Maculae solis numero et magnitudine observandae, ut illam opinionem aut refellat aut confirmet, sed etiam, ne negligat, quod sagacis­sime adverterat Liclitenbergius, ipsa solis hemisphaeria determinanda sunt et videndum, utrius lucens superficies plus lucis ac caloris terrae nostrae largiatur.

§. 8. Imago prior igitur in tabula I. Maculas solis a Scemmerringio V. 1. inde ab initio Julii usque ad finem Decembris anni 1826, et imago altera in eadem tabula ab initio Januarii usque ad finem Junii anni 1827 observatas exhibet. Spatium lineis rectis et transversis in parvula quadrata divisum repraesentat superficiei solis zonam sexaginta gradus latam , ab Aequatore aeque utrimque distantem, de globo evolutam atque unum in pla­num explicatam et expansam. Septem longiorum linearum media Aequator solis est, ex circulo in lineam rectam explicatus. Ternae lineae ab utraque Aequatoris parte ductae sunt circuli Paralleli, non solum in rectas lineas, sed etiam, quum Aequatore sint minores, in aequalem hujus longitudinem distra­cti. Lineae breviores autem a vertice ductae sunt arcus circulorum solis Meridianorum sive ipsius Aequatorem angulis rectis secantium, iidem extracti in lineas rectas. Gradus Aequatoris computantur a parte dextra sinistram versus, inde a nihilo usque ad gradum trecentesimum sexagesimum. Gradus linearum Aequatorem secantium inde ab Aequatore et sursum et deorsum numerantur a nihilo usque ad gradum trigesimum; neque autem ultra, quia Maculae, ut anno proximo nunquam, sic omnibus temporibus rarissime, pro­piores Polis observantur.

§. 9. Situs Macularum idem est in imaginibus, qui tum, quum Aequa­tor solis Horizonti parallelus est, oculis id astrum adspicientibus in sole ipso apparet. Quod tum in sole superiore apparet, idem apparet in superiore imaginis parte, etc.

§. 10. In vero loco Maculis attribuendo supponebatur :

a) Inclinatio, qua planities Aequatoris solis inclinat in planitiem Eclipti­

cae lineae, = 7° 30 y .

b) Dies, quo oritur Polus solis borealis, sive quo quotannis primum visui

nostro redditur, = 30 Maji; ergo Nodus Aequatoris solaris et Eclip­ticae lineae ad 2 9 8°.