bus in superjectae atmosphaerae plagam haud parvam habet vim. Fortasse cacumina montium in nubium regiones adsurgunt, ubi vel levissima causa atmosphaerae lucentis fiant intermissiones. Fortasse montium tractus pro­prium materiae lucentis dirigunt motum, ut in globo nostro Alpes parietem formant, quem nubes septentrionales ad Italiae coelum contristandum raro excedunt.

§. 6. Diximus satis ad defendendum placitum, quod, ni fallor, celeber­rimus La Lande primus promulgavit, fieri posse, ut alia solis loca ex ipsius superficiei structura plus proferant Macularum quam alia. Satis quoque, ad spem nostram excusandam, fore, ut hac, quam ipsi iniimus, Maculas obser­vatas pictis tabulis inscribendi via loca ipsa Maculis aut abundantia aut plane vacua aut paene carentia locorumque ad se invicem et ad solis Aequatorem ratio atque situs accurate possit terminari. Tum denique si certa loca, quae faventibus temporibus, quotiescunque velles, extricare posses, in solis globo explorata haberes ac satis definita, liceret non solum vera Polorum loca et circulum Aequatoris designare, sed etiam ducto quodam primo circulo Meri­diano ipsum solem in duo hemisphaeria dividere.

§. 7. Quas res an Astronomia magna in quaestione haberet , nihil cura­bamus. Juvat enim ipsa veri inquisitio, et delectat detecta veritas, licet, qui scientiis aut civibus oriantur inde fructus, nondum intelligatur. Si tamen legeris dicti jam libri celeberrimi La Lande §um 3282, vel egregios videbis quosdam Astrologos gravem suae scientiae partem his investigationibus super­struere voluisse. Sed cognitionem, utrum solis hemisphaerium quovis tem­pore ad terram obversum sit, eam physices partem adjuturam esse, qua de atmosphaerae agitur phaenomenis sive quae Meteorologia appellatur, id pro­nuntiare non dubitamus, postquam ingenio praecellens Lichtenbergius et lunam circa terram et solem circa axem suum eodem fere temporis spatio moveri monuit, indeque fieri posse, ut nonnulla, quae ex lunae vicibus pen­dere viderentur, soli potius tribuenda^ essent. Quum praeterea opinio sit inter Macularum observatores, quo tempore frequentes amplaeque in sole Maculae videantur, eodem plus, quam anni tempus ferre solet, caloris diffu­sum super terra esse: qui Observationes Meteorologicas facere instituit et, quibuscunque aeris phaenomena vel minime afficiantur, ea vult animadvertere,