c) Tempus, quo eadem Macula sive certus in solis superficie locus cir­cuitum suum circa solis axem vere perficit, = 25 dieb. 10 hor.

11. Quod de tempore 25 dier. 10 hor. dictum, sumtum est ex citati jam libri celeberrimi La Lande §. 3276. Quod cetera ibidem posita, dico Aequatorem inclinare angulo 7°20' (§.3277), et Nodum esse ad 2* 18° (§.3278), non item adoptavimus, nulla alia est causa, quam quod librum illum, nec minus, quas idem vir inMemoires de TAcad. d. sc. de Paris 1776 et 1778 deposuit, dissertationes sero inspeximus, pluribus jam tabulis ad nostras Ma­cularum imagines describendas calculo confectis, quas reficere operae pre­tium nobis non fuit. Nam inter utramque Inclinationem 7°30 / et 7° 20' non plus interest, quam ~, quo summo Maculae in nostris imaginibus nimis distent ab Aequatore. Nodo autem vero ad 2 S 18° versante (dubitamus qui­dem, an ulli auctori major placuerit Nodi Longitudo), maximus, quem, Nodo ad 2 S 8° posito, secundum Aequatorem committere potuimus, error, si insuper Macula 30° ab Aequatore abest, y nondum attingit. Quodsi neuter error evi­tatus esset, tamen imagines nostrae aliam et diversam, ut aperte discernere posses, non ostendissent speciem.

§. 12. Maculae ut notis quibusdam signarentur, quum jam loco, i. e. gradu Longitudinis et Latitudinis ad Aequatorem (si haec vocabula ex similitu­dine Aequatoris solaris cum terrae linea aequinoctiali usurpari licet) satis discerni et agnosci possent, nullo alio modo necesse erat, nec meliore fieri poterat ratione, quam numeris appositis, quibus, quota periodo observatae essent, indicaretur. E. g. gradu 80 Longit. et 20 Latit. vides in imagine priore magnam Maculam 3tiae periodi. Ea eundem fere habet situm, excepto quodam parvo septentrionem versus motu, in 4ta periodo. In 5ta autem periodo eam vides orientem versus progressam. In 6ta paene evanuit, in solis plaga paululo etiam magis orientali. Haec Macula nota 6 signata, intra gradum 90 et 100 Longit. sita, sumta est ex Soemmerringii V. I. observationibus die 20mo Novembris. Eam observatio 23 Nov. crescentem, sed 25 Nov. decrescentem ostendit. Diebus 17, 18, 19, 21, 22, 24, 26 Sommerringius coeli nubibus obducti causa observare non potuerat. Iam usque ad periodum limam in altera imagine nullum reditus vestigium. Imagines accidentes, ut ea, quae illius Maculae periodum 4tam et 5tam offert, nunc nulla porro

3