42

§. 53. Sic determinato D puncto, quod ad Maculas in ipsam imaginem communem transferendas inveniri primum opportere (§. 44.) diximus, jam omnia quasi praeparata habes ad opus ipsum conficiendum. Illud unum punctum, quod 3 Jan. 1827 hor. mat. II respondet, vides in Imag. B inter gradum 290 et 300 nota D signatum.

Reliquum est (§. 27. septimo), ut circini ope facias Dp (in Imag. B) = Dp sive qa (in Fig. 2), atque perpendiculum pa (in Imag. B) == pa (in Fig. 2).

Quo facto ipsam Maculam pinges.