41
§. 51. Post 25 dies et 10 horas certum solis punctum a (Fig. 1), circuitu uno peracto, ita in eundem locum revertit, ut jam eadem sit Longitudine Ileliocentrica, qua fuit initio hujus temporis spatii, quum terra interea in Ecliptica ex A, motu quidem ab initio Julii incipere posito, ulterius per 24°15 / 5 // progressa sit. Item illud a punctum post 50 d. 20 h. duos, post 76 d. 6 h. tres, etc. perfecit circuitus. Facillimo negotio ad expeditiorem usum tabula conficitur.
§. 52. Iam si, circuitu pluries peracto, e. g. gradus Aequatoris inveniendus sit (§. 49.), cui D punctum (Fig. 2.) 3 Jan. 1827 hor. mat. 11 respondeat; differentia utriusque temporis est ==186 dieb. 11 hor. Qui numerus, dimensus sive divisus numero 25 dier. 10 hor., efficit 7 circuitus et 8 dies 13 hor. Ergo post 7x25 d. 10 h. = 177 d. 22 h., illud a punctum (Fig. 1.) septies ad eandem Longitudinem Heliocentricam reverterat, sive 7 X 360° percurrerat; id quod nota 7 C (i. e. 7 circuitus sive 7 circumferentiae) signabimus. Iter adhuc diebus 8, hor. 13 est = 120° 59' 1". Ergo 3 Jan. 1827 hor. mat. 11 Longitudo Heliocentrica puncti D (Fig. 2.) erat = 278°31'1" + 120° 59'1" = 399° 30'2" (sive 39° 30'2"). Eodem tempore Longitudo Heliocentrica terrae erat = 102° 35' 19". Differentia igitur utriusque Longitudinis Heliocentricae est = 297° 9' 25". Mutata Longitudine Heliocentrica in Geocentricam, adhibitaque tabula, quam ad §. 51 construxeris, totus calculus hic erit:
3 Jan. 1827, hor. mat. 11 = 186 d. 11 h.
V = 177 d. 22 h.
8 d. 13 h.
T 98° 31' 1"
8 d . = 113 18 41
13 h . = 7 40 20
7 C 219° 30' 2'
282 20 37
6 C 297° 9' 25"
Maculae 3 Jan. 1827 igitur in septimam periodum incidunt, periodo prima inde ab initio Julii coepta.
6