•V
— 40 —
rum graduum veri motus circularis, et inde, addendo eos ad 278° 317 1", Longitudinem Heliocentricam colliges, quae puncto «, tunc in b versanti, conveniat. Quum porro Longitudo Heliocentrica puncti c tunc terrae obversi eadem sit, quae terrae ipsius, tunc in C versantis; hanc terrae Longitudinem Heliocentricam a Longitudine Heliocentrica puncti b modo inventa subduces. Numerus graduum sic repertus locus erit puncto c in nostra imagine verus attribuendus.
Sit e. g. 3 Jul. 1820 hor. mat. 7 aliud illud tempus datum. Primo differentia utriusque temporis est = 2 dieb. 7 hor. Numerus graduum veri motus circularis 2 dierum 7 hor. est = 32° 27' 32" (ex §. 48). Qui numerus, additus ad 278° 31' 1", praebet Longitudinem Heliocentricam puncti a, 3 Jul. lior. mat. 7 in b versantis, = 310° 58' 33". Terrae autem Longitudo Heliocentrica 3 Jul. 1826 hor. mat. 7 est = 280° 42' 10". Quibus demtis a 310° 58' 33" evadit verus locus puncto c in nostra imagine attribuendus = 30° 16' 23".
§. 50. Loco utriusque Longitudinis Heliocentricae terrae, (istic 278*31' 1" et 280° 42' 1.0"), quoniam calculo progrediente altera ab altera subducitur, statim Longitudinem Geocentricam, quae solis utroque tempore fuerit, ex Tabulis Astronomicis licet sumi. Tum calculus exempli supra dati hanc
praebet speciem :
98° 31' 1"
2 d . = 28 19 40
7 h . = 4 7 52
130 58 33
100 42 10
30 16 32
Qui calculus multo etiam expeditor nobis fiebat eo, quod sexagesimas partes sexagesimarum gradus partium, sive Minuta Secunda, negligebamus. Qua conditione etiam illa, quae subducatur, Longitudo Geocentrica, hora quadam praeter meridiem data, faciliore negotio ex Astronomicis Tabulis subscribitur.