24

arctiore solis loco diligentius investigato de naturali solis habitu multa et hucusque ignota deteget.

§. 25. Ne postula, ut rationem, qua Vir Illustrissimus a Soemmerring solem observaverit, et eventum, quo opus perfecerit, dijudicaturi sine ejus mandato publici juris faciamus. Imo suppliciter a Viro Optimo peteremus precaremurque veniam, quod, quae nostra non fuissent, communicassemus cum aliis, nisi Ipse nobis, ad dissertationem quandam, consilio nostro qui­dem celato, observatione ejus uti nos cupere confessis, sua omnia ad inceptum nostrum pertinentia benignissime concessisset.

Qua vero nos ipsi Tabulas Iconographicas constituerimus, rationem lectori debitam sequenti eaque posteriore hujus libelli parte, timide quidem sed libere reddidimus. Si quid erravimus, si nunc parum nunc nimis dixisse videmur, nobis indulge atque ea mente ignosce, qua totum hoc opus suscepimus.