23

australi sex septemve graduum , eodem loco inveniri, ubi ipse omnes fere singulares in Jovis stella observaverit maculas obscuras. Quorum dictorum alterum, quod attinet ad Declinationem australem 6 vel 7 graduum ex Soem - merringii et Scheineri observationibus vir , alterum, plurimas Macularum esse proxime Aequatorem, neutiquam probatur.

§. 23. Postquam tam egregius astrologus, ut La Lande (Astron. §.3244.), methodo Scheineri et Hevelii memorata, pronuntiavit, magis probare nunc astrologos, ipso sole adspecto Differentiam Altitudinis et Azimuthi vel Diffe­rentiam Ascensionis Rectae et Declinationis inter Maculam et Centrum Solis determinari, unde Differentia Longitudinis et Latitudinis inter hoc et illam colligatur: nos, Astronomiae Practicae omnino imperiti, observationes Viri Illustrissimi a Soemmerring in publicum prodere ausi non essemus, nisi, ut certe supra (§. 20 22.) vidisti, cognitionem de physico solis habitu haud parum augerent, praetereaque multa alia praeberent, quae Physicis non in­jucunda fore censeremus. Nam quum Maculas solis observandi studium apud Astronomos jacere nunc temporis videatur, Physicos hoc sibi sumere opus, certe non vituperabis. Quorum multi Tubis Dioptricis facile praediti esse possunt, quibus Speculam Astronomicam majore minoreve apparatu instru­ctam fortuna denegaverit.

§. 24. Quas observationes dum Physicis, qui eas participent, vindicare conamur, quum, quanti laboris ac operae sit ejus generis occupatio, ex Soem- merringii V. I. consuetudine cognoverimus, temperare nobis non possumus, quo minus in plures observatores distribuendum opus proponamus. Si quis, sive astronomiis, sive physicus, sive alius scientiarum est amator, Tubo solo Astronomico instructus, unam tantum solis regionem, ubi jam conspicuam Maculam vel Macularum coetum cognoverit, observatione diligentiore velit perquirere; ei in quaque septem et viginti dierum periodo per aliquot tan­tum dies assumendae sunt aliquot horae. Has observationes describat in imagines nostris similes. Quo opere per multos annos continuato, ad cer­tiorem cognitionem et regionis solis toties perlustratae et ipsius rotationis solis perveniet. Si, quae Schroeter noster (1. c. §. 47 seqq.) de Faculis dis­seruit, simul considerare velit, vel per Opticum suum apparatum possit, uno