7 g
Sepiae officinalis oculus.
Sepiae non tantum inter omnia animalia, quae vulgo vermium classi adnumerantur, longe maximo perfectissimoque visus organo gaudent *), sed etiam magis, quam ullum insectum in tota ejus confirmatione et compositione partium singularium cum animalibus vertebratis, piscibus praesertim conveniunt 6 ).
Oculorum bulbi in capitis lateribus positi, paululum ad superiora versi, admodum prominentes, capsulis partim cartilagineis 7 ), partim membranaceis includuntur 5 quibus in fundo tantum adhaerent liquore intergerino aquoso circumfusi.
In integumentis corporis communibus, hanc capsulam externe claudentibus, reperitur area pellucida, horizontaliter ovata, versus marginem inferiorem et anteriorem integumentorum eorundem duplicatura pro parte tecta. Capsulam illam cum sclerotica piscium aeque ac ipsa cartilaginea, comparare licet, quamquam orbitae ipsius quoque vices gerat. Cutis duplicatura pro palpebra tertia, area vero pellucida pro cornea 8 ) habenda videtur, quamvis area illa, per quam iris et pupilla pellucent, cutis sit continuatio et tenuitate et mollitie conjunctivam solummodo quasi referat; quare scleroticam corneamque sepiis deesse varii scriptores tradiderunt.
Capsula ista aperta cernitur bulbus pyriformis. Externe obducitur membrana tenui; molli, ex rubro metallico cupreo quasi colore resplendenti, duobus praesertim laminis contexta, ante foramine pertusa.
Membranae hujus pro sclerotica a nonnullis habitae partem posteriorem cum choroidea, partem anteriorem autem cum iride, aeque ac in piscibus
*) Quam maxime enim differunt a punctis vel globulis illis nigris, stemmatibus insectorum nimirum simillimis, quae observantur in hirudinibus. Iames Raweins Iohn- son treatise on the Medical Leech Lond. 1816 et T. H. L. Kuntzmann anatomisch - physiologische Untersuchungen über Blutigel, helicibus et limneis. (Stiebel Diss. sistens limnei stagnalis anatomen Goettingae 1815. p. 44.)
6) Sepiae hispanicae, officinalis ut videtur oculos depinxit Swammerdam Biblia
naturae T. L. fig. 1. '
7) Summus A. Scarpa anatomicae disquisitiones de auditu et olfactu Ticini 1789. Tab. IV. sepiae et Polypi oculos in capsulis apertis sitos unacum nervis opticis et cerebro nitidissimis tribus figuris exhibuit; ab aliis autoribus saepius repetitis eorumque structuram internam optime descripsit G. Iacopi Elementi di Fisio- logia e Notomia comparativa. Milano 1809. Parte seconda p. 167.
A. Monro on Fishes in vers. germ. I. G. Schneider Tab. XXXI. fig. 3.
8) Iam a Swammerdamio 1 . c. cornea tunica appellatur.
Cuvier anat. comp. T. II. p. 389* ‘ ; Comme il n’y a point de cornee, Ia sclerotique est percee vis k vis du cristallin d’un trou, qui n’est pas assez large pour laisser voir Piris sans dissection’*.