- 77

minus ab invicem diversis, comparare licet, quamvis haec nostra choroi­dea cum scierotica in fundo tantum connata sit et in circuli ciliaris subfusci ambitu nullibi ipsi cohaereat. Superficies autem choroideae interna, pigmento atro purpureo quamplurimo obducta, in coronam ciliarem latam, laevem, nigrescentem transit, quae processuum ciliarium loco septum transversum *) efformat quasi integrum, pone atrum, radiatum, crassum, arcte cingens lentem, quippe ei in sulco peculiari profundo circumcirca firmiter insertum.

Iris per corneam pellucens, in universum choroideae simillima, ante e rubro - argentea, pone nigra, coriacea, pupillam habet subreniformem, pro parte ab operculo 9 ) bilobo e margine superiori pendente, operculo ra­jae supra descripta analogo, clausam.

Nervus opticus e cerebri latere ortus, brevissimus statim dilatatur in corpus vel ganglion percrassum, reniforme, scleroticam inter et choroide­am positum, substantia albidiore, molli, grumosa forsan glandulosa invo­lutum, cerebrum ipsum magnitudine superans.

Ex hoc ganglio fibrae permultae, tenerrimae, albissimae undique ori­untur, quae se invicem decussantes atque choroideae laminam externam in fundo oculi subeuntes, planiusculi fiunt, membranamque fibrosam pro­priam constituunt, ad iridem usque fere extensam, muco intus obductam pro retina habendam *).

Lens crystallina e duobus hemisphaeriis aeque convexis constat *), sulco profundo, cui septum transversum coronae ciliaris firmiter inhaeret, ab invicem separatis. Pars lentis anterior posteriori minor e pupilla pro­minet corneaeque accumbit. In hemisphaerii posterioris centro appendi­cem rubicundam, fibrosam, 1 versus choroideam tendentem, lenti firmiter adhaerentem saepius repetii, analogam forsan campanulae Halleri in pis­cium oculis.

Humor aquosus viscidus in capsula oculi contentus, totum bulbum lubricans, non solum lentem, iridem et corneam, sed etiam choroideam

*) Carus Zootomie Tab. IV. fig. V. et VI. coronam ciliarem sepiae octopodiae exhibent.

g) Swammerdam 1. c. Tab. LII. fig. III.

j) Swammerdam 1. c. Tab. LII. fig. II. et Scarpa 1. c. fig. VIL has fibras pro nerveis habuerunt; Tieesius autem (über Gehirn und Nervensystem des Tintenwurms in Isenflamm et Piosenmüller Beyträgen zur Zergliederungskunst B. I. p. 254.) pro aponeurotico -tendinosis, e nervi optici vagina ortis contractilitate praeditis motio­nibus bulbi inservientibus declaravit. Earum insertionem in bulbum delineavit Carus Zootomie Tab. IV. fig. IX.

a ) Swammerdam 1. c. Tab. LII. fig. IV. et Carus 1. c. Tab. IV. fig. VIII. lentes sepia­rum exhibent.

O ft

%