Astaci Gammari oculus.
Astaci Gammari oculi ratione corporis habita minores sunt, ' quam astaci fluviatilis 2 ), caeterum autem iis simillimi. Bulbi in latere capitis protuberantes, paulo antrorsum spectantes, cylindrici, ante , rotundati, pone pedunculo inarticulati, propriis musculis mobiles 3 ). Partem bulbi posteriorem cylindricam obducit tegumentum ad instar testae , totum corpus tegentis, durum, scleroticae comparandum; ante in corneam transit pellucidam, amodnin convexam, subreniformera, aeque fere duram et crassam ac sclerotica, e duobus laminis compositam. /Externam corneae laminam interna paulo duriorem reperies et leviter tinctam, non facile separabilem. Corneam totam facieculis rhomboidalibus, parum convexis 4 ) constare nudis jam oculis patet, cum minus parvae sint, ac in picrisque oculis compositis aliorum insectorum.
Interne pigmento atropurpureo obducitur, quod sensim in corpus ex albo rubicundum, molle quasi carnosum transit, tuberculo ejusdem substantiae nigrae impositum. Ex hoc tuberculo, veluti e centro quodam communi pyramides, tanquam radii excurrunt, quarum bases facieculis corneae rhomboidalibus inhaerent.
Nervus opticus s ) tanquam tenue filum ad oculum accedens, sclero- tices fundum perforat, inque clavam quasi latescit, cellulosa multa'circumdatam, ramos minutos radiorum ad instar emittentem., qui singulas pyramides ingredientes retinae vicibus fungi videntur.
ß) Roesee Insektenbelustigung. Th. III. Tab. LV. cancri fluviatilis bulbum oculi magnitudine naturali et aucta quoque depinxit.
5) Blumenbah Naturgeschichte §. 126.
4) Puget lournal des scavans Ianvier 1704. p. 120.
5) Scarpa de auditu et olfactu Tab. IV. fig. V. cancri fluviatilis oculos cum nervis opticis magnitudine auctos repraesentavit.
Vide quoque Cuvier Anat, comp. T.II. p. 444.