72

Lucani cervi oculusi

Lucani cervi oculi duo compositi ratione corporis haud magni, irt ca­pitis lateribus siti, ab invicem late distantes 2 ), nyctalopes esse videntur, cum vespere praesertim circumvolet oculis splendentibus, unde nimirum fabula orta, carbonem candentem in tentaculis ab ipso teneri.

Bulbus plane immobilis integumentis fere corneis firmiter inhaerens, pone conicus, ante in hemisphaerium fere protuberansj diametro hori­zontali lineam unam, perpendiculari autem duas tertias lineae partes aequat. Cornea fusca, pellucens, exterius areolis hexagonis convexis plurimis conspicua.; bases pyramidum, quarum altitudo sex fere diametros hexa­goni aequat, constituentibus. Ex his pyramidibus sibi invicem appositis tota conflatur cornea, crassitie et duritie integumenta corporis superans, e tribus stratubus quasi composita, externo scilicet magis fusco, tenuiore, medio autem et interno flavescentibus, crassioribus minusque duris.

Sub cornea lamina substantiae nigrae satis crassa expanditur, hanc excipit altera lamina grisea, mollis, radiata, quae iterum tuberculo atro nervi optici finem, bulbosum tegenti insedit. Nervus enim opticus tanquam filum al­bum e cerebro recta via oculo accedens, admodum longus, fere cylin­dricus, utri ad centrum convexitatis corneae' pervbriit, repetite in' bnlbo- siun finem latescit. Hoc autem ganglion dimidiam cerebri partem volu­mine fere aequans, albicans, molle, nervo militis pellucidum, quoad habitum cerebri substantiae similius apparet.

Fila medullaria tenerrima radiorum ad instar e ganglio orta per varias Substantias modo descriptas nigram primum, dein griseam et denique atram rursus, usque ad corneae superficiem internam concavam procedunt, et imagines a singulis corneae facieculis efformatas retinae ad instar sentire videntur 3 ).

2 ) Roesel Insektenbelustigung. Th. II. Tab. V. Scarabaeum nasicornem optime noctu videre observavit, oculorumque ejus nervi optici imprimis brevitate et crassitie a Lucani cervi oculis differentium structuram descripsit iconibusque illustravit Swam- merdam Bibel der Natur, Tab. XXIX. fig. VII et VIII.

$) Oculos insectorum compositos achromaticos esse autumat A, Comparetti observa­tiones anatomicae de aure interna comparata. Patavii 1789. p. 47.