adhuc pellucida sit et vix punctis aliquot fuscis leviter indicetur, cumque superficies corneae interna perfecte uniformis et laevis appareat et margine fere circulari communi scleroticae inseratur.

Choroidea tenuis facie externa argentea, interna vero nigra, in coro­nam ciliarem transit laevem, ab uvea pariter nigra vix disterminatam.

Iris limbum angustum, planum fere circa corneam efformans processi­bus duobus rotundatis, ex utroque marginis pupillaris latere orientibus sub corneae ligamento transverso pupillam in duas areas semicirculares, inferiorem scilicet minorem, superiorem vero maiorem, dividit.

In cobitide juniori hae duae pupillae rima angusta intercedente adhuc communicant5 in adultis autem, in quibus hi processus adeo elongantur, ut se invicem non modo attingant, sed revera cum apicibus tegant, rima illa evanescit, .pupillaeque foramen duplex redditur. Pars iridis in­ferior argentea, superior e fusco cinerea, ut in inultis aliis piscibus, nani unam tantum iridem adesse constat ex una choroidea ortam, prope scle- rotices marginem, cui ope coronae ciliaris subovalis fere adhaeret; cum corneae autem fascia transversa nullo modo connectitur. Facies quoque iridis posterior, vel uvea nigra aequalis et nusquam divisa apparet, at­que una tantum margo continua pupillam bipartitam circumdat 3 ).

Nervus opticus simplex, fere cylindricus, tenuis, prope centrum bulbi insertus in retinam expanditur satis crassam, processibus falciformi­bus duobus nigris, vix prominulis bipartitam. Hi processuus e nervi inser­tione lateraliter versus iridis appendices, ubi campanuiam Halleri elfor- mant, excurrentes retinam ita dividunt, ut segmentum inferius superiori sit majus.

Lens pyriformis vel in anteriore et posteriore facie e duabus convexi­tatibus composita, segmentum nempe globi minoris pupillae parti inferiori, segmentum autem globi majoris parti superiori pupillae appositum 4 ). Lentis facies anterior a fascia corneae per processus tantum iridis interja­centes separatur, ita ut humor aqueus quamquam paucus duabus cameris, quae vix inter se invicem communicant, includi videatur.

3) Artedi in Thes. Sebae 1 . c. pupillas duas septo iridis integro ab invicem separatas depinxit et P. Camper quoque Anmerk, zu Monros Physiologie der Fische, p. 166 . irides duas in utroque oculorum descripsit. Rectius autem Bloch 1. c. observavit.

Lacepede 1. c. p. 377. autumat, iridem cobitidis mobilem esse; pisce scilicet in fundo maris natante pupillam superiorem dilatari, cum altera fere clausa non vi­deat. Sed de mobilitate iridis antequam in vivo pisce observata sit, liceat adhuc dubitare.

4) Optime hoc jam observarunt summus P. Camper et Bloch, cum a Lacepedio contra et Artedio sphaerica describeretur et depingeretur quoque in Ssbaje Thesauro 1 . c.

18