68

Choroidea fundum sclerotices conicum implet, ita tamen, ut facies ejus anterior planum praebeat regulariter concavum ad retinam excipien­dam, in laminas difficulter separanda, tomentum potius refert exterius et interius praesertim argenteum, in media autem substantia griseum. Pi­gmentum nigrum in circulo ciliari laevi et in uvea maxime intensum cer­nitur. Iris externe plumbeo fere colore apparens, a tunica humoris aquei usque ad pupillae parvae subrotundae marginem obducitur.

Nervus opticus tenuis e lamina 'quasi medullari in tres plicas compo­sita vaginaque inclusa constans, inferne et interne bulbo accedens, sclero­tices choroideaeque crassitiem penetrando latescit et in caudam producitur, quae originem retinae crassae et rigidae praebet. Lens globosa e pupilla parum prominens, campanulae brevi Halleri subtus affixa 3 aqueus humor paucus.

Cobitis anablepis oculus.

Quamvis Cobitis anableps primo intuitu, ob singularem prorsus he­misphaerii anterioris oculi structuram *), quatuor oculis praedita vulgo videbatur, adeo ut inde tetrophthalmos (Vierauge) appellaretur, accura­tior tamen investigatio, visus organon in uno et altero capitis latere re­vera simplex tantum 2 ) fesse demonstrat, quamvis singulae partes nonnul­lae bipartitae quodammodo appareant, quae quidem structura ut melius cer­neretur, oculi sinistri perpendiculariter, non horizontaliter dissecti hemi­sphaerium interius vel ori propius repraesentavi, ita ut partes superiores ad dextrum latus, inferiores autem ad sinistrum conspiciantur.

Bulbus non perfecte globosus, sed perpendiculariter oblongus et ante complanatus. Sclerotica alba, tenuis, cartilaginea, hemisphaerium fere refert5 cornea ampla, pellucida ligamento transverso minus pellucido, punctis nigris obfuscato in duas convexitates, parum prominentes, supe­riorem inferiore paulo majorem dividitur, duas tamen corneas adesse ne­quaquam dici poterit, cum in junioribus individuis fascia ista transversa

1) Cei. Artedi primus piscem et oculorum ejus singularem structuram exhibuit in A. Seba Rerum naturalium thesauri descriptione. Amstel. 1758. T III. Tab. XXXIV. Nro 7. A. B. C. D. E. et F. sed melius eam descripsit Bloch Naturgesch. der ausländischen Fische. Th. VI. p. g.

a )II ny a quun seul organe de la vue de chaque cotd. LACEPeDE M Sm. de Hn- stitut national des Sciences et arts T. 11. p. 373. Cuvier Lecons danat, comp. T. XI. p. 370.