- 65
ultra globi dimidium occupans, prope coronae ciliaris marginem posterio- rem terminata.
Lens maxima, perfecte globosa, e pupilla angusta vix prominens, a cornea aeque ac retina tertiam fere diametri partem distans. Camera anterior spatiosior humorisque aquei quantitas major, quam in plerisque piscium generibus, vitreus autem paucus.
Gadi Morrhuae oculus.
In plerisque piscibus, chondropterygiis exceptis, membranae oculorum non modo laminis plurimis et magis quam in reliquis animalibus ab invicem distinctis componuntur, sed multo quoque facilius separari possunt, quod prae aliis optime in Gadi Morrhuae oculo observatur, laminis choroideae ipsiusque corneae quippe sponte fere absque ulla arte adhibita a se invicem secedentibus 8 ).
Bulbus ejus, ratione corporis admodum magnus, ante et pone non tantum, sed a lateribus quoque compressus hinc, in sectione nostra circumferentia ejus non rotunda, sed quadrata quasi cernitur, quamquam cavum vel spatium ovale contineat.
Sclerotica 9 ) admodum crassa, in externa internaque superficie tuberculosa, maxima parte cartilaginosa, in oculi tantum fundo membranosa et vaginae nervi, quacura ibi conneetitur, similior.
Haec cartilago cavernulas multas continet, materia luteola, molli, grnmosa farctas; neque choroideae ubique presse adjacet, cum spatia satis ampla relinquat in vivo oculo humore aquoso scatentia. Cornea magna, rotunda, admodum plana, in centro tenuis, versus marginem insigniter crassescens, tribus praesertim laminis constructa. Externa nempe lamina vel conjunctiva *) integumentorum corporis communium continuatio, mollis, in peripheria admodum crassa, in centro tenuior est minusque laxe reliquis affixa. Lamina vero media, cum sclerotices margine imprimis
8) Gueneleon in nouvelles de la republique de lettres. Mars. 1686. p. 516. seqq. Gadi Morrhuae oculos non solum bene descripsit sed sex quoque iconibus illustravit Nitidiores adhuc exhibuit Albers in Denkschriften der Akademie der Wissenschaften zu München für 1808. P- 84.
g) Hovius tractatus de circulari humorum motu in oculis. Ed. secund. 1716. Tab. 7. fig- 1 ‘ 5 -
l) Guenellon I. c. p. 535. ait: “la tunique conjonctive est manifestement glanduleuse”, quod haud ita me reperiisse confiteor.
*7