64
Squali Acanthiae oculus.
Squalus acanthias quoad oculum magis adhuc, quam raja modo descripta, animalibus calidi sanguinis accedit 3 ).
Bulbus magnus 4 ), ante modice complanatus, parum profundus, suboblongus. Sclerotica cartilaginea, duriuscula, ante tenuis, pone crassescens, inaequalis, tuberculis materie crassa intus repletis obsessa, tuberculorum autem maximum externe a nervo positum processui vel fulcro latiusculo, cartilagineo ex orbitae fundo orienti ligamentis laxe adnectitur *).
Cornea ampla, horizontaliter ovata vel obtuse potius rhomboidalis, pertenuis, duriuscula, nec in spiritu vini servata pelluciditatem amittens.
Choroidea admodum tenuis, externe nigra, interne pigmento ex flavo argenteo obtecta, quod fulgens tapetum refert. Corporis glandulosi vesti - tigiurn nullum. Corona ciliaris lata, plicis plurimis, distinctis, regularibus conspicua, quamvis in processus ciliares parum prominentes terminetur 6 ). Processus tamen non omnes ut in quadrupedibus, sed infimi tantum ad ipsam lentem pertingere videntur, eo in loco, ubi Campanula Haileri in aliis piscibus, quibus desunt processns ciliares, lenti adhaerescere solet. Pigmentum fuscum ab uvea facile secedit. Iris maxima, subtilissima, albicans aeneo colore mixta, resplendens, laevis, parum convexa. Pupilla perparva et angusta, perpendendiculariter ovata, apice margini corneae inferiori propior.
Nervus opticus, cujus medulla triplicata apparet 7 ), in extierno inflexus quidem, sed vix angustatus penetrat scleroticam prope axin visorium paulum angulo oculi interno propior. Ex insertionis loco, perfecte rotundo, prominulo, oritur retina tenuior quam aliis in piscibus, parum
5) Cuvier anat. comp. T. II. p. 39g.
4) Bulbum oculi, cerebro esse majorem in squalo Acanthia patet ex nitidissima icone exhibita ab Ev. Home in Pliil. transact. Y. 1815. Pl. XXT. qui squali maximi oculum in diametro tres pollices aequare asserit p. 33a: major ergo esset quam ullius alterius animalis, hucusque mihi noti, oculus.
5) Actioni musculorum voluntariae elasticitatem pedicelli cartilaginei mechanice resistere observat Blumenbach vergi. Anat. §. 294.
6) Zinn Comment. soc. scient. Gotting. 1794. P*
E. Home 1 . c. in squalo maximo quoque tapetum et processus ciliares, sed. neque processum falciformem neque glandulam choroidealem invenit.
7 ) Tn Xiphia, qui ingentem oculum sortitus est, optici nervi medullam in plicas insignes circumductam in icone conspicis magnitudine auctam M. Malpighii Operum Lugd. Batav. 1687. Tom. II. p. 120.
- /