satis lata, mucositate nigra obducta, ubique laevis, nullum plicarum monstrat vestigium, in processuum autem ciliarium loco margine integra^ solida, glabra, rotundata versus lentem procedit eamque cingit, donec in Uveam transeundo reflectitur.

osseum undecim lamellulis compositum stylumque nigrum e nervi insertione prod­euntem repraesentat. D. Emmep.t , in Reils Archiv B. X. Heft. i. p. gi. In foetu lacertae vulgaris oculos maximos et fissuram a nervi optici insertione usque ad iridem,;]jchoroideam retinamque dividentem vidit atque depinxit. (Tab. I. fig. 5 et 5.) quae analogiam lacertas inter et aves novo adhuc argumento confirmat cum simi, lis fissura in foetu avium reperiatur, quam nitidissime repraesentavit amicissimus Pander Beyträge zur Entwicklungsgeschichte des Hühnchens im Eye. Wüiz- burg 1817. Tab. VIII.

Colubri Aesculapii -oculus.

- . Tr .- nrr- Ti i» '

In colubro Aesculapii quatuor pedes longo, qui spiritu vini submersus per plures horas adhuc vivebat, motus oculorum, quamquam minimus tantum ei concessus sit, optime tamen a me observabatur.

De bulbo enim parvo, perfecte globoso nil nisi cornea prominet, epidermide sicca, duriore, ut tota corporis superficies, obducta, duplica­turam flexibilem in sulco circulari eflormante, quo corneae margo a squa­mis circumjacentibus undique disterminatur. Haec autem duplicatura tan- quam conjunctiva a palpebris ad scleroticam reflexa, mobilitatem oculo quaquavorsum concedit, epidermis enim vel conjunctiva corneam obducens ita firmiter ei adhaeret, ut una cum ipsa moveatur. Epidermis a cornea tan­tum secedit, quando a toto corpore separatur, quare in exutae quoque epidermidis (vulgo indusium serpentis, Natterhemd dictae) locis, ubi oculi ab illa tegebantur, nulla foramina, sed vitra 5 ) quasi convexa, integra ob­servantur.

Sclerotica nigrescens hemisphaerium bulbi posterius, cornea vero he­misphaerium anterius fere totum occupans fere eandem ambo magnitudinem convexitatem et tenuitatem habent.

5 ) In colubro natrice corneam mobilem aquula limpida sejunctam ab epidermide su­perinducta fixa, et sub ea tanquam sub vitro cum bulbo moveri se observasse asserit: Blumenbach Beytrag zur Naturgesch. der Schlangen in Voigts Magazin für das Neueste aus der Physik und Naturgeschichte 1788. B.V. p. 10. Vide quoque Blumenbach vergl. Anal. §.^269.