62
Choroidea externe nigra, interne splendore metallico viridescente fulgens, immediate in iridem transit. Neque enim plicae neque processus ciliares 6 ) ulli conspiciuntur, neque prominens margo in coronae ciliaiis loco, sed laevis haec et glabra ab uvea. omnino non disterminata, aeque ac illa pigmento atro obducta. Iris externe brunea, limbo pulchre aurato circa pupillam amplam, rotundam conspicua, parum mobilis.
Nervus opticus tenuis, paulum externe a centro bulbo inseritur, sta- timque expanditur in retinam dimidium oculi spatium occupantem.
Lens magna, perfecte globosa in centro fere bulbi posita, e pupilla prominens, vitreo corpori, quod uveae pigmenti nigri ope agglutinatur, firmiter inhaerens. Aqueus humor quantitate vitreum fere aequat 5 Camera posterior plane nulla.
6) Guvier Anat. comp. T. II. p. 39g.
Piscium oculi.
Rajae clavatae oculus.
Oculi rajae clavatae ambo in eodem plano fere positi, vix prominentes, ut piscium plerorumque oculi palpebris carent, superne tamen firmo duroque orbitae processu pro parte teguntur, ita ut cornea subreniformis appareat.
Bulbus a facie anteriore non tantum, sed a superiore quoque complanatus hemisphaerium superne truncatum 7 ) quasi refert. Pedicello proprio inhaeret e fundo orbitae procedente, cartilagineo, complanato, in patellam quasi terminato 8 ). Haec patella protuberantiae condyloideae sclero- tices juxta nervi insertionem sitae, ligamentis et tela cellulosa molli tam laxe affigitur, ut bulbus hac articulatione mobilis evadat.
7) Dans la raie 1 ’oeil est comme un quart de sphere coupe par deux grands cercles perpendiculaires l’un a l’autre. Cuvier Anat. Comp. T. II. p. 377.
8) P. Camper kleinere Schriften übersetzt von Herbell. Leipzig 1787. B. II. St. a Tab. 3 fig. 1.
Pedicellum resistere musculis rectis bulbum in orbitam retrahentibus et ita paulum complanantibus asserit E. Home Phil. transact. Year. 1796.