5 ?

lentem amplectuntur. Iris a choroidea minus distincte disterminata , an­terius fusca, posterius atra, fere plana, crassiuscula, admodum rigida; pupilla perparva, rotunda.

Nervus opticus contextu celluloso rudiori circumdatus; multum ex­terne et inferne angustato et inflexo, extremo in scleroticae erassitiem penetrat et tuberculum parvum, rotundum, album efformat *), antequam in retinam permagnam, crassam, duriusculam expanditur, quae mar­gine distincta, rotundata, ante coronam ciliarem terminatur.

Lens perfecte globosa vix ac ne vix quidem duas lineas in diametro emetiens, ratione ergo bulbi, multo minor, quam in ullo alio, quod incidi animali 3 ), corneae proxima, humoris aquei inde quantitas quo­que exigua, humor vero vitreus longe maximum occupat oculi spatium.

2) Albers 1 . c. p. 83. in oculo recenti Testudinis Mydafe 80 libr. foramdn retinae centrale limbo luteo cinctum se vidisse rebatur, quod tamen in aliis ejusdem animalis oculis non reperiebat, nec ego vidi in quatuor oculis optime licet conservatis.

5) Secundum Perrault Mem. pour servir ä 1hist. nat. des animaux T. II. p. 358: Testudinis indicae bulbus in diametro pollicem unum, lens lineam tantum unam, ut fere, in nostra emetitur; Petit vero Mem. de lAcad. des Sciences. A* 1739. p. 163. in Testudine parva (terrestri?) bulbum lineas tres cum dimidia Jatura atque duas cum tribus partibus quartis longum reperiit, qui lentem continebat* in diametro lineam unam cum parte tertia et in axi lineam unam tantum aequantem.

Quanta ergo differentia inter testudinum diversarum lentes ratione bulbi!

Ranae temporariae oculus,

Ranae temporariae "bulbus oculi maximus 4 ) admodum ptominens, in orbitam retractilis, fere globosus, ante paulum depressus. Sderotica tenuis versus fundum oculi crassior, subpellucida; cornea magna circularis, parum convexa, segmentuni ejusdem sphaerae, quam scierolica efficit Cho­roidea utrimque aterrima, crassiuscula, corona ciliaris angusta, processus ciliares licet rariores et brevissimi sint, tamen singulae, quibus componun­tur vasorum ansae, rubra materia facillime replentur et deinde nudis jam oculis cernuntur 5 >

4) Irt ratia orbitae cavitas, quam cerebri major est. HaIler El. Phys; L. XVI S. II. §. 1.

5) Petit description anatomique des yeuX de grenouille etc. Mem. de 1 Acadexn

des Sciences. A. 1737. P* processuum ciliarium loco, cingulum tantum

mucositatis nigrae (une bande de mucosite noire) se fatetur vidisse.

15