58
Iris nigra maculis aureis et limbo pupillae aureo conspicua, uvea atro pigmento mucoso tecta, pupilla angustata obtusum quasi triangulum, dilatata circulum perfectum refert} tardissime autem movetur. 6 )
Nervus opticus gracilis, paulum externe inseritur atque sine ullo pectinis vestigio in retinam amplam expanditur.
Lens grandissima, imo ratione bulbi vix in alio animali majorem re- perii, quod eo magis mireris, cum testudo Mydas, quae aeque ac rana in aere et in aqua videre valet, certe minimam habeat} fere globosa est, ante paulum compressa, maximum oculi spatium occupans, ita ut corneae et retinae proxima sit, et vitrei quantitas minor quam lentis, aquei vero humoris minima omnium appareat.
6 } Petit 1. c. observavit in rana, si unum alterumve oculum tangeret, hujus tantum oculi pupillam contrahi; in rana arborea vidi pupillam ad rimam fere angustatam, quoties tranquille quasi torpens sedebat; excitato vero animali oculi aperiebantur dein protrudebantur et quamvis eadem imo major lucis quantitas in pupillam incideret, tamen manifesto sensim dilatabatur primo ad triangulum et postremo ad circulum fere perfectum.
Hinc motum pupillae in ranis non solum a lucis intensitate , sed etiam a bulbi excitatione quacunque et turgore vel tensione inde nata pendere suspicor.
Crocodili scleropis oculus.
Crocodilus sclerops, cujus oculum figura exhibet, duos vix pedes est longus. Bulbi ejus structura inter amphibia, pari modo ac felis inter mammalia, typum animalis rapacis et nocturni insigniter gerit. 7 )
Bulbus in adulto crocodilo perparvus ratione corporis, ut in omnibus animalibus majoribus esse solet, pro nostra autem bestiola utpote juniore satis magnus atque prominens apparuit 8 ). Axis bulbi vix diametro transversa minor, hemisphaerium anterius praesertim prominens, posterius paulum compressum.
7) “An den Krokodilen habe ich längst wahrgenommen, dafs sie ein Katzenauge haben, an denen die Oeffnung des Augapfels bey Tage einen länglichen Schlitz vorstellt.” I. Svvammeroam Bibel der Natur Leipzig. 175a. p. 34.
8) Quanta sit differentia ratione oculorüm in crocodilo neonato atque adulto, luculentissime apparet comparanti tabulam 26 cum tabula 29 in Blumenbach Abbildung naturhist. Gegeiist.
Oculum crocodili externe visum et bulbum ex orbita desumtum exhibet C. G, Carus Lehrbuch der Zootomie. Leipzig 1818. Tab. XII. fig. 14 et 15.