Amphibiorum oculi.
56
■SSSB
Testudinis Mydae oculus.
Testudo Mydas, amphibium tardum, in maris fundo habitans, cum ave veloci aera pervolitante vix unquam comparari videtur posse; tamen caput ejus ob corneum rostrum Psittaci non solum externe aliquam prae se fert similitudinem 8 ), sed quoad intimam oculi structuram 9 ) quoque aliquantum cum eo convenit. In testudine Myda scilicet aeque ac in psittaco, e. g. aracanga, orbita margine integra ossea circulari clausa, palpebra inferior superiore mobilior tarsum rotundum cartilagineum continet, membrana nictitans magna, musculis duobus propriis, pyramidali nempe et bursali regitur, bulbus circa corneam depressus annulo osseo firmatur, pupilla rotunda, pigmentum nigrum crassum, processus ciliares acuti, nervorum denique ciliarium ingressus atque decursus fere idem.
Sclerotica Testudinis Mydae duabus constat laminis; exterior nempe lamina cuin nervi vagina cohaerens, albidior, fibrosa ? laevis, totum bulbum usque ad corneam involvens, ubique fere crassitudine eadem tertiani lineae partem aequante, lamina vero interior, cineritia, cartilaginea, in fundo oculi ultra lineam crassa, versus nervi optici insertionem et retinae marginem evanescens, superficie, qua choroideae accumbit, inaequalis, foraminu- lis atque canaliculis, per quos vasa transeunt, pertusa. Pars anterior scie-' rotices annulum osseum *) continet latum, fere planum, lamellulis decem vel undecim perfecte osseis tenuibus, subquadratis, 4 marginibus jrregulariter dentatis irnbricatim sibi invicem superimpositis constructum. Cornea minima, rotunda, parum convexa, tenuis.
Choroidea crassior quam, piscibus exceptis, in ullo alio animali, refert vasorum quasi tomentum, pigmenti nigri ope conglutinatum.
Choroidea in facie externa sclerotieae adaptata, inaequalis, in facie interna autem, retinae accumbente, laevis et perfecte concava apparet. Corona ciliaris nigrescens, satis lata, parum concava, initio prope retinam uti choroidea reliqua laevis, sine ullis plicis; processus ciliares a medio fere coronae incipientes e parte iridi affixi, rari, breves, crassi, apicibus acutis
8) Testudinis Mydae icones mascule delineatas exhibens nomen Psittaci marini (Seepapagey) ob insignem similitudinem proposuit D. Ch. Gottwald Bemerkungen über die Schildkröten. Nürnberg 1781. §. IV.
g) Descriptionem oculi Testüdinis Mydae iconibus pulchris illustratam dedit Albers Bemerkungen über den Bau der Augen verschiedner Thiere, in Denkschriften der K. Akademie der Wissenschaften zu München. 1808. p. 81. Tab. I fig. III. et VI.
1) Albers 1 . c. fig. VI.