- 49

circumdata apparet a parte superiore externa ad partem inferiorem internam tendens. E medio ejus oritur pecten 7 ) nigrum, trapecioides erectum, utrimque quatuordecim plicis conspicuum, Structura cdronae ciliari simil­limum. In marginem terminatur, quae filo albido vel transparente cum lentis parte inferiore cohaeret.

Retina tenuis e filans medullaribus optici nervi circa pectinis hasin un_ dique emergentibus oritur globumque dimidium fere usque ad coronam ciliarem investit.

Lens crystallina utrimaue parum convexa, ante praesertim complanata, marginem habet admodum obtusam, quam corona processuum ciliarium arcte amplectitur. 8 ) Camera anterior satis ampla, posterior autem uvea lenti incumbente adeo angusta reciditur, ut spatium fere nullum supersit et tota fere humoris aquei quantitas in sola camera anteriori cotineatur.

Vitreo plurimo pecten in situ firmatur j zonula ciliaris, plicis adhaeretis, nullum habet canalem Petiti.

Falconis ossifragi oculus chrysaeti öculo simillimus, nisi quod paulum minor sit et novem tantum plicae in ipsius pectine reperiantur.

Falconis melanaeti autem oculus mullo minor et magis compressus in axeos directione.

In Vulturis leucopsis oculo iridem exterius flavam sulphureo colore conspicuam ab uvea pulla facillime integram separavi et nervos cilia­res circa pupillam plexus circulares elforinantes his laminis interjacentes vidi.

V u 11 u ris barbati oculus vix minor quam chrysaeti; cornea ejus, ratione bulbi minor, annulus osseus et corona ciliaris angustiores, pecten duodecim plicis insigne, brevius. Lens minor, corneae propior $ nervus vero opticus crassior, retina amplior, vitreique humoris insignis copa.

cripsit et viceversa quod musculorum descriptio prodit, de qua ipse fatetur:in

musculis, quos semel persecutus sim, potest error aliquis subrepsisse,

7) Kieser, anamorphosis oculi, Tab. II fig i. in oculo Falconis ossifragi sectione trans­versa diviso, pecten in situ, nervosque ciliares iridem cingentes optime exhibuit.

8) Malpigbi 1. c. Tab. X. fig. i.

15