5o

Strigis bubonis oculus.

Bubo omnes forsan inter aves maximis gaudens oculis 9 ) ratione cor_ poris habita, tanquam animal summe nyctalops interdiu distincte non vi­det *). Bulbus pone parum convexus, ante campanulatus, versus can­thum internum multo Wvior, quasi contractus apparet $ axes visorii sub angulo vix 45 0 graduum se invicem secant} irides inde amborum oculorum versus anteriora prospicientium in uno eodemque fere plano sitae videntur a ).

Tubus bulbi osseus campanulatus margine sua subovali, undulata, margini orbita parum profundae perfecte respondens atque ligamentis stri­ctis circumcirca tam arcte cum ea connectitur, ut omnino immobilis red­datur. Musculi autem recti et obliqui admodum parvi, ad sclerotices compressionem potius, quam ad bulbi totius motum apti videntur: neque enim in vivis strigibus ullum bulbi motum observare neque in mortuis effi­cere potui 2 3 ), qui etiam in reliquis plerisque avibus minimus esse solet. Membrana vero nictitans, multo celerius ac ipsae palpebrae duobus mus­culis, rectis majoribus movetur. Tendo ei infixus e musculi pyriformis apice oritur, bursam mucosam musculi marsupialis prope nervum opticum perforat, inferius et interius supra marginem bulbi reflectitur, trochleae, propriae incumbens cartilagineae, prominulae, excavatae, lubricae, quae processu vel hamulo osseo peculiari in annulo osseo protuberante firmatur.

Sclerotica in fundo oculi admodum tenuis. Annulus vel tuber potius osseus latior ac firmior, quam in ullo alio avis oculo, campanulatus, pone infundibiliformis apertura ovali, ante autem fere cylindricus apertura ro­tunda patens, interne contractus, quatuordecim laminis osseis constructus crassis, in substantia cancellatis vel spongiosis, marginibus imbricatim,

9) Petit description anatomique de loeil de 1espece de Hibou appele Ulula. Mem. de lAcad. Sciences. A. 1.759. p. 121. Bulbum Ululae horizontali sectione divisum repraesentat figura VII.

1) Optime jam observavit Aristoteles de bist, animal. L. IX c. 23. 1. ex edit Schneider.

TAaSxgy x. t. A. cVa rij? »7 cihvot.T<x ßhinsir , ryjs vvwros piv SijgevcrTx ivjv T^e(p'/jv civtoTs ov nctid nacav T'ijr vvkto. tovto ttöisT, ciXXct

rvjv xul 'ns^i cg&gov- In strigibus enim passerinis saepius digitum

vel stylum oculo caute, sine strepitu admovi, quem non videbant, sed sentie­bant tandem, cum corneam ipsam tangeret. Hoc autem experimentum in ple­naria luce diurna semper fere succedit, minus vero in crepusculo, quo digitum vident oculumque claudunt, antequam illum tetigit.

2) Petit 1. c. annotavit, ululam ambobus oculis objectum unum intueri, secus ac reliquae aves.

3) Severinus Zootomia Democritea. Norimbergae 1645. p. 336 jam ait:Noctuae oculi non rotundi neque mobiles quod confirmatur a Petit 1. c. p. lai. Observat quoque I. M. Bechstein kurzgefafste gemeinnützige Naturgeschichte 1792. p. 325; in strigibus bulbi immobilitatem summa capitis mobilitate quasi compensari.