4i
Phocae groenlandicae oculus.
Oculus phocae vividus, maximus, parum tamen prominens 7 ), non ob unam tantum rem notabilis. Quamquam enim phocae et castoris oculi in eo conveniant, ut ambo in aere aeque bene ac in aqua videre valeant, in eo tamen maxime differunt, ut castor animalis herbivori, phoca vero carnivori characteres in oculorum structura admodum conspicuos prae se ferat.
Bulbus circa corneam et a parte postica paulum compressus axem habet diametro transverso breviorem.
Sclerotica fibris validissimis, fere tendineis contexta, densa firmaque circa oculi fundum plus quam lineae unius crassitiern habet, ubi ad maximam bulbi circumferentiam vel aequatorem ejus paulum pone retinae finem pervenit, ad quartam lineae partem extenuatur, hinc procedens versus anteriora paulatim rursus ad tres partes quartas lineae accrescit, margineque denique* sulcata corneam excipit. 8 ) Cornea magna, parum supra scleroticam prominens, planiuscula, ambitu paene circularis, crassa atque laminosa.
Choroidea pone crassa, ante manifesto tenuior; lamina ejus externa nigra continet vasa majora, interna vero subtiliora, tapeto albicante versus margines rufo splendens. Choroidea in iridem transit paulo infra, quam ad scleroticam cornea adnectitur, ita ut circulus ciliaris albidus lineam fere parisiensem a corneae margine distet.
Corona ciliaris, ut in animalibus nocturnis esse solet, admodum lata, pone concava construitur nonaginta circiter processibus ciliaribus, longis, latissimis 9 ), triangularibus, apice acutis, cineritiis vix ullo pigmento tectis, licet tenerrimis fere pellucentibus, tamen non laxis, imo lente subtiliter remota interdum adhuc erectis. Haec autem corona pileo aga- rici lamellato inferne considerato quodammodo similis pulcherrimum sane
7) Alterum oculum ejusdem phocae, a Patre Cassellis dissectae, celeberrimum reddidit Blumenbachii, praeceptoris mei summe venerandi, egregia commentatio mox alleganda
8) 111 . Buumenbach de oculis leucaethiopum in Commt. Soc. sciant. Reg. Gotting. 1784. Voll. VII. p. 46. singularem hanc structuram sclerotices ab ipso detectam ad mutationes oculi internas musculorum scilicet ope facilius peragendas primus retulit, iconeque vivis coloribus distincta Fig. II. illustravit: recusa in ejusdem Handbuch der vergi. Anat. T. VI.
Commentatio germanice versa adjunctis iconibus exstat in Grofse Magazin für die Naturgeschichte des Menschen. 1788. B* I. St. 1. p. 89.
g) Observante jam Zinnio Comment. soc. scient. Gotting, 1754. p. 191»
11