40 -
fibrae unacum vasis centralibus scleroticam intrantes ; coarctatae, in retinam amplam quidem sed tenuem expanduntur.
Lens parva utrimque parum convexa, posterius tamen paulo magis quam anterius, quoad formam minus a lente humana differens, quam, simiis exceptis, in ullo alio a me dissecto quadrupede.
Aqueus humor multus in duabus cameris contentus, uti in homine; vitrei autem quantitas minor apparet lente a retina multo minus distante.
Castoris Fibri oculus.
Castoris oculus, quamquam sub aqua et in aere videndi facultate praeditus, parum tamen ab aliis animalium rodentium terrestrium oculis e. g. a. marmotae, differt.
Bulbus perparvus 6 ), perfectus fere globus. Sclerotica undique eandem habet tenuitatem, nec ut in phoca circa musculorum rectorum insertionem gracilescit. Cornea paene rotunda, crassiuscula, crassior imo ac ipsa sclerotica, convexitate vero ab ea fere non differt. Choroidea subtilis atra, Corona ciliaris tota angusta, processus ciliares minimi, rotundati, lpntem cingunt. Iris fere plana, brunea, pupillam parvam circularem habens. Nervus opticus in centro sclerotices vel in axe oculi sese inserens, cylindricus ad modum tenuis, praesertim si cum nervo in oculo marmotae comparatur. Medulla in vagina forti inclusa per foraminulum angustum, rotundum, in bulbum penetrat atque expanditnr in retinam ultra dimidium globi investientetem. Lens magna, admodum globosa, ante tamen magis quam pone in centro complanata, corneae proxima ita ut aquei humoris parum intersit, vitreus autem maximum oculi spatium occupet.
6) 111 . Tiedemann Zoologie. B. I. §. g.