- 33
Utraque camerarum oculi quampluriimim humoris aquei continet, parum vero vitrei, qui quantitate aqueutn vix superat*
Felis cati 8 ) feri oculus ratione capitis multo major, quam lyncis, scleroticä tehuior, cornea amplior magisque prominens, lens globosior, praesertim in facie anteriore, processus ciliares rotundiores et paulo breviores,
Leonis autem oculus minus ut ita dicam felinu9 apparet, quam lyncis, certeroquin lynceo oculo simillimus. Differt tamen ab eo axi et diametro linea parisina longioribus, sclerotica ante minus, pone magis crassa, cum cornea iris et lens minores, retina denique vitreusque hurnor paulo majores sint.
In felium igitur genere oculorum magnitudo in ratione inversa magnitudinis totorum se habere corporum videtur, adeo ut feles minores oculis grandioribus, majores vero oculis minoribus praeditae reperiantur.
8) Retinam felinam cum vasis ac nervis ciliaribus exhibet Kieser Anamorphosis oculi T. II. fig. 7.
Equi caballi oculus.
Hippiatrorum praesertim in cOmmodum oculum equi masculi, non castrati, formosissimi sectione cum naso fere parallela per nervi optici insertionem mediamque pupillam ducta, dissecui, iconemque hemisphaerii inferioris, vel potius exterioris, quantum quidem novi ab aliis hohdum ita exhibitam, singulari diligentia composui. Etenim medici, qui cataractae aliisque in equis frequentissimis oculorum morbis manu mederi conantur, felicem eventum sperare nequeunt, nisi sitiis habittisque partium internatum bulbi sufficientem notionem acquisiverint. 9 ) Mirandum profecto in tanta librorum copia equorum naturam tractantium, oculi equini fabricae imaginem exactam, magnitudine naturali delineatam nullibi reperiri,
Oculus equi quoad distantiam corneae a retina absolutam inter omnia fere animalia, camelopardale *) forsan sola excepta, maximus videtur esse.
9) Ita jam judicante Bourgelati: E’lemens d’hippiatriqUe , Lyon 1750. T. I, p. 33*
l) P. Giixius in descriptione elephanti äd calcem ejusdem versionis latinae Aelunx de historia animalium Cap. IX de tribus camelopardalibus, qUas Cairo vidit, annotavit : “oculis erant magnis nigris , laetisImo in Schrebers Naturgeschichte der Säugethiere , fortgesetzt durch D. A. Goedfuss. Erlangen. 1817. 65. 54,
9