54
Elephas, Rhinoceros, Camelus, Bos, Alces minorem habent bulbum j Balaenae oculus externa quidem mole equinum superat, interno autem spatio et retinae ambitu certe aliquantum est minor.
Bulbus equi anterius et posterius compressus ita ut latior sit, quam longus.
Sclerotica densa et crassa, sub musculorum rectorum tendinibus paulum tenuiorj quamvis amplum, firmum tamen folliculum efficit.
Cornea modice convexa, ante ovata vel obtuse triangularis, lateribus longioribus versus canthum externum convergentibus, basi breviore ad canthum internum spectante, superficies ejus autem posterior fere rotunda apparet, Sclerotica nimirum inferius ef superius magis quam a lateribus supra marginem ejus procedente. Cornea crassa multisque lamellis constructa, quarum intima a caeteris satis diversa, tunica humoris aquei vel Demotrsii aliis Descemetii dicta, laminae anteriori capsulae lentis simillima, paulo tamen fortior, vere cornea, elastica nec spiritu vini nec aqua calida pelluciditatem amittens facile a reliquis separatur. *)
Choroidea magnitudinis ratione tenuis, sed densa tapetum habet pulchre coeruleum pupillae oblongae respondens, quod tamen a lamina interna choroides non integrum divelli potest, ipsa imo illa lamina interna ab externa sine laceratione subtilissimorum vasorum auferri nequit. 3 ) Corona ciliaris interiora sive nasum versus, multo angustior, quam exteriora sive tempora versus, plicae subtilissimae variis in seriebus dispositae tantum non omnes excurrunt in processus ciliares numerosos, paulo longiores quam latiores, superficie externa villosa nigro pigmento undique obductos. Hi processus ciliares suis principiis tantum zonulae ciliari corporis vitrei firmiter agglutinati, finibus autem ab uvea disjunctis, pendulis, liberis, in apice rotundatis, lentis peripheriae quidem contigui, sed ne unica fibra conspicua aut ullo vinculo ipsi lentis capsulae adnexi. Sub processibus ciliaribus vel coronam ciliarem inter et scleroticam spatium liberum nullum est, in omnibus enim mammalium oculis canalis sic dictus Fontanae non nisi partium artificiosa separatione et telae cellulosae laceratione, nunquam autem tanquam interstitium verum a natura efforinatum demonstrari potest.
p. 1145. Oculi camelopardalis diameter maximus, duas pollices et lineas novem aequare fertur. Vix tamen tantae magnitudinis oculos camelopardalis esse colligo ex accuratissimis delineationibus orbitartun camelopardalis non modo junioris, sed etiam adultae a Perill. Brugmanns ad Patrem meum missis. Hae enim orbi- bitae vix ac ne vix quidem orbitam equi vel cameli amplitudine superant cum aperturae ejus externae diameter maximus vel horizontalis in ambobus duos pollices et quatuor lineas Parisinas emetiat.
a) A. Clemens diss. sistens tunicae corneae et humoris aquei monographiam physiologico - pathologicam. Gottingae 1816. p. 17.
5) lam pridem hoc observatum ab accuratissimo in oculorum anatome Zinnio Com- ment. soc. «cient. Gotting. 1754. T. III. p. 191.
/