27
Marmotae alpinae oculus.
Marmotae oculus, humano in toto non absimilis, cui magis adhuc appropinquaret, nisi ante aliquantum compressus, lens ejus globosior nervique insertio peculiaris plane appareret. Sclerotica magna, tenuis, a cornea parva, rotunda, parum convexa crassitie superatur.
Choroidea obscure fusca nullum habet tapetum; corona ciliaris angusta; processus ciliares breves apicibus rotundatis lenti accumbentes, iris ex nigro brunea plana, pupilla horizontaliter paulum ovata; lens parva in posteriori praesertim parte valde globosa, ante planiuscula.
Maxime autem memorabiles optici nervi videntur; a chiasmate enim versus oculos progredientes versus latera admodum divergunt, manifesto crassiores non solum sed planiores etiam fiunt et uterque eorum in duos quasi fasciculos ab invicem tamen non plane sejunctos divisus, versus angulum externum et supra axin (non infra, ac in reliquis mammalibus) bulbo oculi accedens, vagina tenui in sci eroticam deposita, per rimam longam, angustam horizontalem fere intrat globum. 6 )
Retina itaque simili fere modo ac in ovibus e stria alba quinque lineas longa et quartam lineae partem tantum lata originem ducit; quod quidem in nullo alio quadrupede 7 ) hucusque observatum reperio, nisi in retina cuniculi 8 ) et leporis duos fibrarum medullarium insignes faciculos ex rotunda nervi optici insertione ad utrumque latus excurrentes, cum illa retinae in marmota orgine forsan comparare velis.
6) Nervum opticum Marmotae in duos ramos perfecte ab inviciem distinctos divisum non vidi, quales depinguntur in: Memoires pour servir a l’liistoire naturelle des- animaux T. III. tab. 58. et describuntur iterum a Cell. Perranlt in oeuvres de Physique T. II p. 584; neque cum Cll. Entwert in Reils Archiv B. 10. H. 5 p. 392. similem structuram in cervo reperii nisi quod nervus ejus opticus crassius- culus per cribrum, ut in plerisque ruminantibus, subovatum intret in oculum.
7) Tn quadrupedibus ingressum nervi optici constanter rotundum esse vidit Haller (Qpera minora. T. 111 . p. 234.) Marmotam autem excipias oportet.
8) Hanc retinae in cuniculo structuram descripsit et nitidissima icone illustravit summus Zinn Coment, soc. scient. Gotting. 1754. T. III. p. 191. Tab. VIII. fig. 3.