28

Hystricis cristatae oculeis.

In hystrice, narium cavitate ad eximiam magnitudinem extensa, or- ganon olfactus inde reliqua sensuum organa tanto antecellit, quanto m vesr pertilione auris, ita ut in ambobus hisce animalibus summe nocturnis oculus minimus, observetur 9 ) quamquam animalia nyctalopia reliqua oculos habeant maximos.

Bulbus minus quam in felibus globosus, ante et pone compressus.

Sclerotica pertenuis perfecte eandem habet convexitatem ac cornea per­magna *) rotunda, qua hemisphaerium anterius fere totum occupans, sclerotica ipsa crassior apparet.

In choroidea aterrimo pigmento obscurata, tapetum, quod forte ade­rat, distinguere non potuij processus autem cHiares lati, longe, palles­centes, subtilissimi.

t

Iris magna ex rubro-fusca, pupilla augusta, subrotunda.

Nervus opticus versus angulum internum scleroticae insertus, ratione bulbi gracilior, quam in ullo alio quadrupede, quod eo magis raemo^ rabile videtur, quo crassior nervus opticus reperitur in Marmota, quae aeque ac hystrix, animal est subterraneum ad glires referendum, bulboque gaudet vix majore. Ex nervi insertione areolam perexiguam rotundam efficiente oritur retina tenuis vix ac ne vix quidem hemisphaerium bulbi investiens.

Lens valde globosa utrimque aeque convexa, in centro fere bulbi posita quare aquei humoris quantitas vitrei quantitatem paene aequare videtur.

q) Mem. pour servir k 1hist. nat. des animaux. Amsterd. et Leipz. 1758. T. II, p. a 16.

1) Corneam hystricis inter omnia mammalia maximam esse observavit 111 . Blumen- bach. vergi. Anat. §. 274.

511 . CtrnER lecons danat. comp. T. II. p. 575.