ad bulbum habita major quidem ac humana, sed minor quam in ullo alio animali quadrupede apparet.

Vesp ertilionis auriti oculjus.

Quo quidem magis in vespertilionibus auditus» eo certe minus visus pro­vincia patet, neque defuere perspicacissimi auctores, qui volatum eorum visu dirigi negaverint 3 ) sensum nescio quem eis peculiarem 4 ) statuentes $ cum vero oculorum licet exiguorum structuram perfecte eandem reperias, ac ia majoribus animalibus nocturnis» functionis eoruni similitudo minime dubia videtur.

Axis bulbi diametro horizontali longior $ cornea insigniter convexa, hemisphaerium anterius fere totum occupat, ita ut scleroticam magnitu* dine fere aequet, crassrtie vero superet. In Choroideae nigrae margine an­teriori subtilissimorum processuum ciliarium corona distinguitur. Iris fusca, convexa, lenti incumbens, pupillam habet subovalem s ), angustam.

Nervus opticus gracillimus versus angulum externum bulbo insertus, in retinam pro parvo ambitu crassam expanditur.

Cum lentis in superficie utraque aeque convexae humorisque aquei quatitas magna appareat, eo minus corpus vitreum esse oportet, quod in reliquis quoque animalium nocturnorum oculis observamus.

5) 111. Cuvieb. Anat. comp. T. II. p. 375. de Vespertilionibus:il ne paroit pas que ce soitleurvue qui les dirige dans leur volj quomodo autem vel minimas muscas volando persequi et capere possent, quod saepius observavi, eas nisi viderent.

4) Spallanzani in giornale fisico - medico di L. Britgnatelll T. I. p. 197. sequ. et Reils Archiv für die Physiologie. 1796. B. I. H. 3. p. 58.

5) In verpertilione cephalotide pupillam linearem horizontalem aperturae palpebrarum parallelam observavit.

P. S. Pallas spicilegia Zoologica. Berol, 1771. p. 14« versionis germanicae.