oculi paululum minor est quam humana, cornea nimirum et corona ciliari plus spatii occupantibus. Lamina retinae externa medullaris, ut in homine, *) margine distincto, circulari, obtuso terminatur eo loco, ubi incipit corona ciliaris, neque minus tenuis post mortem in plicas multas corrugatur, quarum una praesertim reliquis semper longior magisque prominens e nervi optici insertione ad angulum externum horizontaliter fere excurrit atque in centro retinae vel in lentis crystallinae foco foraminulum habet parvum asteriscum cum quatuor radiis aemulans, limbo luteo cinctum, quod in oculis recenter et caute dissectis semper distincte cernitur 5 in oculo tamen vivo, vel vitali turgore adhuc praedito retina aequaliter expansa, fere pellucida foramen quidem habet centrale rotundum, plicas vero omnino nullas, quae in oculo post mortem demum collapso ab ipsa praeparatione oriuntur. 8 )
Foramen hoc centrale retinae 5 ) coram video in omnibus simiarum oculis, quae in collectione Patris servantur, simiae scilicet Inui, capucinae, Apellae, Sabaeae, Aygulae, Sciureae et Sphingis *); nec in ullo alio animali, praeter hominem et simias, aliquid simile reperii a ).
Lens simiae Inui in superficie anteriori aeque plana ac in homine adulto in posteriori convexior et insigniter parabolica, in toto autem ratione
*) 111 . Doeeeinger über das Strahlenblättchen im menschlichen Auge; in Actis naturae curiosorum novissimis medullarem retinae marginem neutiquam aequalem, sed undulato - dentatum esse observat iconemque hujus structurae, quam in oculo foeminae per paucas dies in spiritu vini fortiori servato luculentissime videram, a me delineatam adjicere dignavit. — De tunicarum oculi numero ordine et nexu imprimis circa lentem crystallinam uberius egit in illustratione fabricae oculi humani, Programmate, Wirceburgi 1817 edito.
8) Observante jam accuratissimo Zinnio : descriptio anatomica oculi humani. Gottin- gae. 1780- Cap. III. §. ILI. p. 98.
9) S. Th. Soemmerring de foramine centrali retinae humanae. Commentat. soc. reg. scient. Gotting. Vol. XIII. 1799.
Memoires de la societe medicale d'imulation seante a Pdcole de Medicine de Paris, 1798. p. 238:
“Le citoyen Fragonard a trouve dans les yeux du singe une tache pale et allongee, mais il n’y a point xeconnu de pii ni de trou ä la retine”
E. Home an account of the orifice in the retina of the human eye discovered by Professor Soemmerring to which are added proofs of this appearance being exten- ded tho the eyes of the other animals. Phil, transact. Y. 1798. p. 332. sequ. Egregium commentarium nitidissima tabula simiae oculum cum foramine retinae centrali continente exornavit. Tab. XVII. fig. 1 et 3.
1) Foramen centrale observarunt' in Simiis: 111 . Blumexiuoü (vergi. Anat. §. 277.) in S. sylvano et S. Cynomolgo: 111 . Cuvier (Anat. comp. T. II. p. 415) in S. Cynocephalo S. nictitante et S. satyro (ut e literis ad patrem datis novi ). 111. Aebers
(Himey ophthalmologische Bibliothek B. II. St. 11. p. 171.) in S. Sabaea. S. Capu- cina, S. Talapoin et S. Cynomolgo. In Lcmuris autem oculo plicam tantum absque foramine et limbo luteo reperiit IU. Cuvier.
q ) Rudolphi anatomisch - physiologische Abhandl. p. 24 . sequ.
7