24 -
rum orbitae quoque ante in eodem fere plano positae, quod simiis proprium. Axes oculorum in simiis tantum inter omnia animalia constanter ut in homine parallelas esse 4 ) vel in unum punctum convergere constat, quae observatio, ad foraminis centralis retinae usum explicandum ansam praebuit. s ) Simiis longe plurimis musculus bulbosus, in homine erecte incedente non reperiundus, cum reliquis mammalibus communis 6 ) quamquam gracillimus saepe, paucisque fibris carnosis tantum constet, ut in simia Inuo, ubi a sexto pari nervorum ramulum accipit.
Bulbus oculi simiae Inui forma globosa et magnitudine absoluta oculum humanum fere aequans, ratione corporis habita multo major apparet.
Sclerotica simiae humana multo tenuior neque versus oculi fundum crassescens, sed ubique fere aequali crassitie tantaque subtilitate, ut choroidea nigra nervique ciliares inter illam et choroideam siti pelluceant.
Cornea magnitudine, convexitate et tenuitate humanam vix superat’ figura autem imperfecte rotunda vel obtuse triangulari margineque fusco eam ambeunte reliquis mammalibus magis accedit.
Choroideae subtilissimae superficies interna omnis obducitur pigmento aterrimo, quod in infante atque Aethiope 7 ) aeque atrum, in Europaeo autem adulto plus minus fuscum, in senibus imo pallescens semper repe- ritur. Processus ciliares simiae humanis paulo longiores in apicibus, qui margini capsulae lentis incumbunt, minus albicant. *)
Iris badia, plana, tenuis; pupilla perparva, rotunda, angulo oculi interno propior, quam externo.
Nervus opticus eadem fere, qua in homine, crassitudine gaudet et parimodo coarctatus in distantia duarum linearum ab axe visoria versus angulum oculi internum bulbum intrat. Retina pro ratione magnitudinis
4) Lemurum oculi etiam, quoad attinet ad situm cum reliquis mammalibus conveniunt. Perill. Fischer Anatomie der Maki. Frankfurt 1804.
5} Blumenbach vergleichende Anatomie. §. 277.
6) ' Fabricius ab Aquapendente, Tab» 21. fig. 19 et 20 aeque ac Casserius Pentaesthe-
sion T. III in simiarum oculis Sex tantum musculos depinxerunt. Tyson Ana- tomy of a Pygmy. London. 1751. p. 54.
“The tunica choroides is rather blacker, than in a Man, and whereas in Brüter, that are prono capite, there is usually a musculus septimus , which, from its use, is called suspensorius, in our Pygmy there was none of this muscle.”
7) S. Th. Soemmerring über die körperliche Verschiedenheit des Negers vom Europäer. 1785. p. 11»
*) Ligamenta ciliaria lenti accumbentia ab antica facie visa et zonulam ciliarem oculi egregii humani nitidissime depinxit ophtha lmiatrorum princeps 111 . Beer: Ansicht der staphylomatösen Metamorphosen des Auges etc. Wien 1805, fig. 6 et 7.