6

Eo consilio ergo, bulbi oculi secundum visus axin hori­zontali sectione divisi, imaginem reliquis eum parandi atque delineandi modis praeferre non dubitans, in omnibus tabulae secundae et tertiae figuris, prouti in tabula prima bulbi sinis­tri hemisphaerium inferius naturali magnitudine eodem per­fecte modo depictum exhibui.

Sectionem enim oculi perpendicularem iridique paralie lam *) minus aptam inveni, quia aut anterius aut posterius hemisphaerium in ea solummodo apparet et quia singulae ocu­li membranae circulos plerumque efformant perfectos, ex cen­tris atque diametris' eorum in nostra sectione reperiundis fa­cili negotio componendos.

Sectionem secundum visus axin ductam perpendicula­rem, **) horizontali postposui, quia maximam differenti­am hemisphaerium externum inter et internum non exhibet et raro tantum nervi optici insertionem ferit.

Sectionis autem nostrae horizontalis insignis praestantia prae reliquis oculum administrandi methodis, eo vel maxime elucet, quod omnium partium praecipuarum, bulbum oculi constituentium, situs, magnitudo, forma et nexus uno quasi obtutu in ea cernuntur.

Egregie scilicet hac sectione apparent:

Corneae diameter transversalis, superficiei externae con­vexitas aeque ac internae concavitas, laminarum ejus crassi­tudo ejusdemque a sclerotica disterminatio:

Sclerotices figura externa, crassities ejus variis in locis varia, textura laminae cribrumque sic dictum in loco quo nervus opticus eam penetrat:

Iridis et Uveae aut planities aut convexitas, marginis in­terni ab externo diversa latitudo, pupillaeque diameter transversa:

Choroideae lamellarumque ejus habitus, coronae ciliaris pars inferior cum plicarum ciliarium in ea decursu et duobus

*) In Patris icpnibus oculi humani Tab. V, fig. i. et 2.

**) Ibidem Tab. V. fig. 3. imprimis Tab. VIII.