7
processibus ciliaribus ab invicem sibi oppositis, externo nempe et interno maxime inter se discrepantibus, in mammalibus nonnullis tapetum, in avibus pecten, in piscibus processus falciformis, campanulaque Halleri:
Retinae ex optico nervo origo, crassities, ambitus et margo, quo prope coronam ciliarem terminatur:
Optici nervi forma, flexio, crassities, coarctatio ubi bulbum intrat, distantia insertionis ab axi visoria, vaginae ejus atque medullae habitus:
Lentis situs naturalis, axeos ejus et diametri transversae longitudo, superficiei, tam anterioris quam posterioris, convexitas:
Camerarum oculi, tam anterioris, quam posterioris amplitudo; Corporis vitrei denique e variis dimensionibus facile aestimanda quantitas:
In figuris autem situm habitumque partium naturalem maxima fide repraesentare studui, ita tamen ut summi Albini exemplo nihil, quod in vita turgidum morte collapsum, quod expansum corrugatum, quod repletum evacuatum, quod pellucidum, obscuratum cerneretur; quo facto in icone ea omnia arte quasi restituebantur, quae in archetypo cum vita amissa videbantur.
Quamquam quoad bruta animalia, remotis palpebris, musculis, orbita, caeterisque partibus et describendo et delineando solo oculi bulbo contentus esse debueram; visus orga- non humanum tamen, ob ejus cognitionem medicis apprime necessariam, non aeque dimidatum, sed una cum partibus externis modo novo, naturali, perspicuo, atque quantum possem utilissimo exhibere cogitavi.
Cum enim experimentis opticis verbi causa Mariotti et similibus occupatus, iconem, amborum oculorum situm, in capite, per axes visorios secto, naturali magnitudine exacte exhibentem, in praeclarissimorum anatomicorum operibus frustra quaesivissem, ejus modi iconem, quam medicis ac chirurgis oculorum morbis medentibus aeque ac physiologiae opticesque studiosis, de ejus partium usu meditantibus, for-