i

29

Folia in caule ramisque subalternatim sparsa, sursum magis approximata, patentia, pin­nata absque impari, trium vel nonnunquam quatuor parium, unguem et quod excedit longa. Petiolus communis filiformis, basi nonnihil incrassatus, nudus et teretiusculus, rhachi inferne convexa superne bifaciali, apice in subulam tenuissimam mollem sesquilinearein productus. Foliola ope petiolorum partialium brevissimorum affixa, singulorum jugorum oblique opposita, in­feriora quatuor circiter lineas longa, suprema paululum breviora; omnia obovato - cuneata, basi inaequalia, parte scilicet, quae interius latus spectat, angustiore, apice rotundata, an­tice obsolete et inaequaliter denticulata, postice integerrima, penninervia, nervis parallelis pallidioribus sursum in denticulos excurrentibus, laete et sub glauce s ce nti - viridia, subtus pallidiora.

Stipulae geminae ad cujusvis folii insertionem, oppositae, angustissime et inaequaliter rhombeae, ad petioli basin transverse adnatae, ita ut sursum et deorsum sint liberae, cauli ramisque adpressae; parte inferiore, quae deorsum spectat, circiter lineam longa, recta, angusto - triangulari et acuta; parte superiore bilineari et longiore, semifineam lata, falcato lanceolata acuminata; utraque parte membranacea, pallida, tandem fere ochracea, nervis lon­gitudinalibus parallelis firmata.

Flores bini, terni, raro quaterni, in racemulis axillaribus folia parum excedentibus. Pedunculus patens, tres aut quatuor lineas longus, filiformis, compressiusculus; in superiore parte abiens in pedicellos teneriores, circiter lineam longos, apice intumidos.

Bracteae ad divisiones pedunculi oppositae, structura stipularum, forma magis contracta, subulatae, lineam longae.

Bracteolae oppositae ex apice intumido pedicellorum, arcte infra calycem enatae, pariter membranaceae, lanceolatae, concavae, sesquilineares.

Calyx pallide virens, profundissime bilabiatus; labium superius duas circiter lineas lon­gum easdemque fere latum, complicato - carinatum, vexillo approximatum, dum expansum ovato-orbiculare, apice in mucronem tenuem minutissime bifidum excurrente, nervis longitu­dinalibus prominulis; labium inferius patens, profunde tripartitum; laciniae laterales planae, latiores, media carinato-compressa.

Corolla quatuor ad quinque lineas longa, alba, tandem scariosa et circa fructum persistens. Vexillum obcordatum, erecto-patens, interdum a basi ad medium usque fissum, nervis prima­riis octonis vel novenis in ungue confluentibus, sursum dichotomis atque reticulo venarum in­ter nervos firmatum. Alae sesqui- ad bilineares, obovato-oblongae, apice rotundatae, basi hinc dente brevi instructae, nervo fere per medium excurrente atque nervulos laterales

S0EMMERRINGIA. semperflorens

v-/>.

7