19

sie war ganz weiss cum quo etiam Cl. Buerger consentit. Utut adstipulatio- ne dignum hoc ratiocinium videri possit, id tamen haud sufficere ad probandam in naturali tractus intestinalis statu vasorum sanguiferorum in floccis absentiam credo; facile eniin fleri potest, ut unum tantum parietis intestinalis stratum, unica tunica, inflammetur, quin necessario omnes reliquae tunicae eodem morbo corripiantur, quod certe eo facilius assumi potest, cum quodvis stratum arte solubile diversa gaudeat textura; sic non in conspectum veniunt surculi vasculosi tunicae muscularis, ubi viscera inflammatione correpta sunt, licet certe haec tunica vasis sanguiferis abundet. Quoties ego tractum intestinalem inflammatum vidi, prae ceteris ea vasa, quae arbuscularum in modum dividuntur, sanguine repleta turgescebant quasi sola tunica vasculosa morbosae affectionis sedes sit; quae conjectura si reapse iteratis confirmaretur observationibus simul explicationem phaenomenorum a Cl. Rudolphi notatorum suppeditare possit, non improbabile enim est, ab inflammatione tunicae vasculosae turbari circulationem sanguinis in tunica villosa, quae a vasculosa sanguinem accipit, et dum in vasculosa sanguis retinetur vel stagnat nil huius laticis ad illam venire, quare albescit et ob con­nexum per vasa quodammodo solutum facilius secedit; sic Cl. Lieberkuhn asserit, nunquam sibi arteriarum venarumque simul in eodem intestini seg­mento, aut et solarum arteriarum in villis distributarum repletionem pulchrius et magis ex voto successisse, quam cum forte fortuna intestinorum aliquam partem volvulo susceptam invenerit: quum enim vascula minora partis interceptae tenuiorem sanguinis rubri portionem continerent, villorum autem cavula prorsus omni lacte vacua essent, potuisse hinc iis sub conditionibus injectionem felicis­sime evenire.

2. Injectiones non demonstrant vasa villorum:Injectionen mit selir feiner Masse ait Cl. Rudolphi haben mir niclit Gefasse der Villosa gezeigt, sondern wo die Villosa roth war, gehort diese Rothe den unter der Villosa befindlichen Gefassen, ich untersuchte aber die gut gerathenen injicirtcn Stellcn ganz frisch, niclit naclidem schon die Zottenhaut getrocknet war. Uberius de repletione vil­lorum per injectionem, de phaenomenis ex hoc praeparandi artificio orientibus, de fallacia factorum cum injectionibus periculorum agit Cl. A. Meckel\ie habe ich, ait Cl. Author, die Zotten iniicirt, ohne dass zu gleicher Zeit der ihnen anklcbende Schleim, zuweilen selbst die ganzen Contenta des Darms die Farbc der angewandten Masse ebenfalls gezeigt hatten, und da dieses also

i

\

S0 EMMERRING1A semperfloreus .

1