94
Patet, quantopere lucis declinatione quae cornea, et humore aqueo fit, iridis a latere facies mutetur. Haec enim, ubi radii lucis illapsi non alia, quam medii aeris vi repercutiuntur, ob planitiem suam adspectui se subducit; at ubi per corneam et humorem aqueum recellunt, eadem non modo oculis est obvia, sed in quandam adeo convexitatem'protrudi videtur.
Ubi contra oculum vel vivum, vel mortuum adhuc pellucidum et elasticum sub aqua contemplaturus es, facierum iridis nihil plane occurret, sed, ut in Figura prima et secunda, rectam aliquam lineam iris referet; idque propterea, quia vis corneae radios frangens illam formae mutationem in aqueo humore producere amplius nequit. Nam cum vis radios reflectens aquae et corneae par fere sit, non potest non illa iridis convexitas a corneae convexitate orta penitus, tolli.
Ad uberiorem huius figurae explicationem conferri possunt, quae ad figuram secundam tabulae primae attuli.
?
TYPIS V ARRENTRAPP et WENNER.
Senckenb. med. Institut.