Figura secunda.

Figura haec non solum differentiae inter oculum clausum et apertum ostendit, sed etiam nonnulla exhibet, quae post demtas demum varias partes, in Figura prima obuias, depingi poterant, quaeque primum hic occurrunt.

Ut differentiae inter oculum apertum atque clausum eo facilius paterent, primam Figuram exempli loco posui; utque situm bulbi hunc legitimum esse, probarem, Figuram tertiam adieci, quippe quae antico suo ambitu huius ambitui plane respondet.

Praemissa fusiori primae Figurae explicatione, quae maximam partem et in hanc Figuram quadrat, neque opus erat, ut secundam literarum signis deformarem, neque ut peculiarem Figuram linearem in eundem usum adiungerem.

Sufficit itaque, absque literarum characteribus, verbis notare, quid proprii haec Figura habeat.

Primum plicarum cutanearum, maxime palpebrae superioris, altitudinem distincte proponit.

Monstrat, cutem palpebrae superioris sursum contractam inter hanc levationem crassescere;

fibras musculi frontalis turgescere, breviores simulque crassiores reddi;

carnem seu ventrem levatoris palpebrae superioris crassescere et contrahi;

cartilaginem palpebrae superioris plicam cutaneam subire, ac retrorsum in orbi­tam introduci;

superiorem bursam membranae coniunctivae breviorem, inferiorem contra, ob bulbum aliqua ex parte ad inferiora versum, longiorem fieri;

marginem palpebrae inferioris adspectui paululum patere.

Ob palpebrarum diductionem plura cilia in hac figura conspiciuntur, quam in Figura prima.

In bulbo post remotam lentem et retinam choroideam in toto suo ambitu corpus eius ciliare duos maximos venarum vortices situm horizontalem arteriae ciliaris longae internae conspicimus. Omnia haec vasa diligentissime, vel microscopio adhibito, sunt delineata.

Tandem commodissima hac occasione usus sum, ut praeter laminas reclinatas vaginae nervi optici, a dura membrana cerebri oriundae, locum notarem, ubi arteria centralis retinae eundem intrat.

Figura tertia.

Cum, quod externum oculi ambitum attinet, tertia haec figura secundae prorsus similis sit, altera ad alteram illustrandam adhiberi potest.

24