87

Maxime autem adumbratio partium bulbi magnitudine aucti' necessaria ideo fuit, ut mutua tunicarum inter se ratio verior et distinctior, quam iconibus nativam magnitudinem reddentibus, proponeretur.

Figura itaque haec non solum, ut reliquae Figurae lineares, designandis locis, sed etiam reddendae verae partium formae et rationi inservit.

Tabula ipsa praeter'ea, quae in praecedentibus Tabulis occurrunt, exhibet, situm, formam pyriformem, altitudinem, magnitudinem seu amplitudinem, axis directionem, substratam ubique pinguedinem, marginem et ambitum orbitae osseae,

veram indolem transitus vel connexionis durae membranae cerebri partim cum periorbita, partim cum vagina nervi optici, partim cum tendinibus musculorum aliquot oculi,

situm bulbi, directionem axis cum axe orbitae comparatam, nexus et cohae- sionis modum cum partibus finitimis, circumpositos ipsi musculos, et palpebras, quibus tegitur,

verum situm vorticum venosorum in choroidea, situm ac directionem arteria­rum longarum ciliarium, arteriaeque centralis retinae,

indolem complanatam nervi optici, dum canalem osseum permigrat,' et, quae sequitur, cylindricam eiusdem formam, longitudinem, serpentinam curvaturam et insertionem in bulbo oculi,

situm, directionem, longitudinem, crassitiem, formam, flexionem et inser­tionem tam extremitatum tendinearum, quam ventris musculosi levatoris palpe­brae superioris et musculi recti inferioris bulbi, situm atque crassitiem carnis mus culi oculorum obliqui inferioris, situm, crassitiem et latitudinem tendinis obliqui superioris, .»

palpebras e stratis cpmpositas r earum applicationem ad bulbum complica­tionem earundem, dum aperta oculi rima est, et explicationem, dum clausa, appli­cationem marginum palpebralium mutuam, et canaliculum inter ipsos relictum,

decussationem ciliorum rima clausa, et spatiolum circa margines palpebrarum inter ea remanens,

transitum cutis faciei in cutem palpebrarum, et in membranam coniuncti- vam bulbi,

habitum externum, longitudinem seu altitudinem, directionem, adhaesionem et confinia bursarum membranae coniunctivae,

multiplicem pinguedinem orbitae et fulciendo muniendoque bulbo, et distinen­dis musculis, vasis sanguiferis atque nervis, et motui adiuvando inservientem.