86

EXPLICATIO

TABULAE OCTAVAE.

Imago organi visus sinistri a latere, seu superficies plana sectionis perpendicularis coni orbitae sinistrae, cum partibus in eo contentis.

Sectio ita facta est, ut conus orbitae, utrumque supercilium atque bulbus cum suis partibus, in aequas duas partes, internam et externam dividerentur: internae planitiem Tabula depictam dat.

Miror, quod in tam frequenti et multiplici oculi humani disquisitione ac delinea­tione nemo fuerit, qui partium teneri huius organi universam compagem et quasi contignationem simplicissima illa sectione scrutatus sit, mutuumque earum situm, quoad fieri potest, intemeratum cognoverit.

Igitur hanc oculi humani iconem novam gravemque habiturus, iure meo quodam haud videor abuti.

Elegantissime eandem elaboratam non solum, sed etiam accuratissime delineatam primarium artificis mei opus paene dixerim. Neque piguit eum, iconem, donec absol­veret, decies magno cum labore repetere.

Singulae quae contuendae hic dantur, organi visus partes, situm, quem a natura habent, omnino retinuerunt. Etenim in specimine ad primam iconem adhibito ut passim quaedam distinctiora redderem, ne pinguedinis quidem aliquid cultro resecare ausus sum, quippe veritus, ne situm tenerae alicuius partis turbarem.

Quare, etsi simplicissima sectio sit, et arte paene carere pictura videatur, tamen nescio, an ulla in toto hoc opere oculi imago hac sit utilior. E longo enim partium indice, et insigni literarum, quibus istae signantur, numero elucet, non pauca esse, quae in hoc spatio, solitam magnitudinem nativam haud excedente oculis subiiciantur.

Neque vero tabula hac, quippe qua plurima exactius definiuntur, alia uberius illustrantur, alia minus adhuc cognita supplentur, commode quisquam usurus est, nisi antea singulas organi visus partes notissimas habuerit.

Quod ipsum me movit, ut ultimam eam Tabulis subiungerem.

Ut signari omnia recte possint, faciliusque distingui, iconi coloribus inductae non modo figuram linearem subieci, sed ter etiam diametro eam auxi, et priori utrique colores addidi. Quod nisi ita instituissem, nec duplices laminae tunicarum rite depingi, nec partes sibi satis similes, sed discolores; discerni facile potuissent, et molestum nimis foret, literas quaerere.