36
\
a . I. c. Musculus rectus internus.
a. Extremitas eius tendinea posterior, immobilis.
b . Eiusdem caro.
c. Extremitas eius tendinea anterior, mobilis, a bulbo seiuncta,
d. e . f. Musculus rectus inferior.
d. Extremitas eius tendinea posterior, immobilis.
e. Caro.
f. Extremitas eius tendinea anterior, mobilis.
g . A. i . Musculus rectus externus,
g . Extremitas eius tendinea posterior, immobilis, quae ad transitum nervi
fissa est.
h . Caro.
i . Extremitas eius tendinea anterior, mobilis, a bulbo separata.
Jl, Z. m» Musculus obliquus inferior.
h. Extremitas tendinea immobilis, periostio maxillae superioris adhaerens.
Z. Eius caro, circa bulbum sursum reclinata,
m. Extremitas eius carnea mobilis, a bulbo diremta.
Figura quinta.
Figura haec omnes omnes omnino nervorum, qui ad oculum pertinent, truncos e iuvene octodecim annorum bene formato exhibet, et quidem in situ, quem partim ad cranium, partim ad orbitam, musculos, reliquasque oculi partes a natura habent.
In primis autem haec Figura decursum et distributionem nervi cerebri quarti, et primi ramorum e quinto pari proponit.
Cum primo statim intuitu pateat, iconem hanc, praeter additam glandulam lacrymalem, ex Figura secunda esse depromtam; literarum signa, ne frequentia sua obscuritatem afferrent, passim omissa sunt.
2 . Nervus opticus, seu secundus cerebri nervus, cuius situs, ab introitu in
orbitam ad eius in bulbo insertionem usque, in Figura tertia huius Tabulae facile obuius est. Horizontalem nervi optici adspectum et insertionem in membranam oculi scleroticam Tabula octava, eiusque periphericum finem in retina Tabula quinta praebet.
3. Nervus cerebri tertius, seu oculi motorius. Plenam eius distributionem
duae Figurae sequentes monstrant. Hoc loco a nervis ita velatur, ut sola surculi pars pro