35
o. Extremitas tendinea anterior mobilis , per bulbum expansa.
Musculum reliquum in hoc situ Figura quarta sequens, et totam eius formam
Figura quinta Tabulae quartae proponit.
p . s . Musculus obliquus superior,
p . Extremitas tendinea posterior immobilis, quae membranae cerebri adhaeret.
q. r. Fibrae eius carneae, quae partim cum extremitate tendinea, partim cum
pariete orbitae cohaerent.
s. s . Extremitas tendinea anterior, trochleam transiens? ut super bulbum ex*
pandatur; id quod uberius sequenti figura, quae musculum totum sistit, declaratur.
Figura tertia.
Antecedentis figurae repetitio , ablato levatore palpebrae superioris, et recto superiore.
6. 7. 7. Nervus opticus, qui post hanc administrationem serpentinus plerumque apparet.
g * Pars reliqua reclinata musculi recti superioris, qui amotus est*
h. i . k. L m. 11. o. Easdem, quas in praecedentibus Figuris, partes indicant* p . (j % r. s . t . s, u. Musculus oculi obliquus superior, parte extremitatis suae tendineae posterioris privatus.
r. Fibrae eius carneae, quae cum interno orbitae pariete cohaerent.
s . t . s. w. Extremitas eius tendinea anterior mobilis, quae dispersis fibris in membrana sclerotica bulbi evanescit. Tendinis huius crassities in Fig. 1. 2. Tabulae octavae conspicitur*
t. Bursa mucosa intra trochleam, quae extremitatem tendineam a frictione tuetur.
Praeterea Figura haec antecedente distinctius monstrat, quomodo et quantum bulbus super inferiorem orbitae osseae marginem Fig. II. 2. 3 . exstet*
Figura quarta.
Eadem Figura, demtis musculo obliquo superiore, nervo optico et bulbo oculi*
Tendinosa substantia, quae tam nervum opticum circumdat, quam fissuram oculi superiorem explet, et e tendineis extremitatibus posterioribus trium musculorum sequentium composita, ad transmittendum nervum cerebri sextum cum quinti ramo hiatum (g. g.) relinquit.