2 9
E quibus conis accurate delineatis cum sinistro ita uterer, ut reliquis sex figuris fundamento esset, satis cavi, ne immodica magnitudine hae depingerentur.
Hac eadem crania delineandi occasione simul usus sum, ut, quae ad organum visus pertineant, nonnulla vel nova, vel correctiore icone illustrarem. Sic c . sinuositatem in pyramide ossis temporum ( h ) pro quinto cerebri nervo, eiusque transitum, foramen ovale et fissuram orbitae superiorem versus, nullibi recte expressa vidi. Adornata igitur huius sinuositatis, foraminum et canalium imagine, verum nervi cerebralis secundi, tertii, quarti, quinti ac sexti in cavitate cranii situm atque decursum in Figura quinta oculis facile potui submittere, ita quidem, ut modus, quo quinque ista nervorum paria, e remotis partibus encephali oriunda, ad orbitae introitum congregentur, penitus lucet.
Nervi Figurae quintae cum baseos encephali icone a me edita (Tabula Baseos encephali. Francof. 1799. fol.) egregie congruunt ita, ut nervos istos a fine inde centrali ad periphericum usque delineatos nunc omnes habeas.
Porro orbitae dextrae a sinistra per interpositas narium cellulas distantiam, aeque ac excavationem ossis pro sacco larymali, desuper visam nullibi vere satis expressas deprehendi*
Neque minus rete periostii arteriosum, quo vestita orbita est, ob peculiarem formam icone dignum mihi visum est*
Figura prim*h
Pars anterior inferioris segmenti cranii Turcici masculini ad horizdntem discissi. Sectio quidem ita facta est, ut orbita dextra et. sinistra in duas partes satis aequales, superiorem ac inferiorem, divideretur. Inferior pars in hac Tabula, superior in septima prostat*
Ne Figura linearis literis nimium obrueretur, et confunderentur omnia, sinistrae tantum eius parti signa addidi* Neque vero obscurum est, liter as sinistri segmenti partibus symmetrice congruentibus aeque respondere*
A. ad Z. Os basilare.
E. F. G. A. Q. R. W. Terminus ossis basilaris circa os temporum.
Y. Eiusdem terminus circa os iugale*
Y. Z. Terminus eiusdem circa maxillam superiorem, per fissuram orbitalem inferiorem.
X. U. Terminus eiusdem circa os palati per fissuram orbitalem inferiorem*
U. M. N. M. Eiusdem terminus circa os ethmoideum*
D. G. E. F. Pars occipitalis ossis basilaris*
8