28
EXPLICATIO
TABULAE TERTIAE.
In hac Tabula propositum fuit, ossea bulborum oculi receptacula, musculos seu organa bulbi motoria, et nervos, quorum vi motus horum musculorum ex arbitrio reguntur, vere ac distincte delineare.
Igitur haec Tabula magnitudinem, formam, et compagem inferioris orbitarum dimidiae partis exhibet, habita situs earum tam mutui, quam ad cranium ratione; porro partem baseos cavitatis cranii, et musculos nervosque oculi ad naturam prorsus expressa.
Speciatim vero Figura prima huius Tabulae accuratam conorum orbitae dimensionem, directionem axium,* parietum crassitiem , structuram vicinorum ossium, periostei indolem atque arterias, et orificium canalis lacrymalis ossei repraesentat.
Secunda, tertia et quarta Figura legitimum sex musculorum bulbi, et levatoris palpebrae superioris situm, magnitudinem, figuram, structuram, nexum atque insertionem,
Figura quinta, sexta et septima modum ostendunt;, quo musculi isti nervis sunt instructi, deinde rationem mutuae horum nervorum impiexionis, et tandem, idque accuratissime, veram horum nervorum magnitudinem, tam inter se quam cum musculis, ad quos pertinent, comparatam.
Ut situm atque directionem axium orbitalium rite proponerem, e centenis aliquot craniis cranium Tureae adulti elegi, quippe spatiosissimis et ad normam maxime compositis orbitis insigne. Per serram subtilissimam prius conos orbitarum medios ad horizontem quam diligentissime dissecui, et, postquam eos depinxeram, segmenta cranii denuo coniunxi, conumque eundem ad perpendiculum dimidiavi.
Inferiorem partem dimidiam coni orbitae per horizontem divisi haec Tabula, sed superiorem, ut et internam et externam partem coni eiusdem orbitae verticaliter dissecti, externique eius marginis Tabula septima affert.
Cum superficies periphericae conorum orbitalium, ita dissectorum, in eodem plano ponantur, eas, ne facile errarem, colore tinctas chartae scriptoriae impressi. Nec sane hac ipsa faciliorem partes istas verissime et subtilissime delineandi methodum inveni.